Latin
97.35 to 97.56
Peter Chrysologus, Sermones 97.35-56
Unproofread scanNot analysed yet
et si tu vidisti, juste Judex (factum quis scit? ille qui vigilat, non ille qui dormit (Ps. CXXVI), ergo tu prode eum, ut nos quos sic anxiosconspicis,facias sic securos. Ait dominus, Inimicus homo hoc fecit. Inimicus homo hoc fecit; et tuquare hoc cum videres, Domine, permisisti? Quare? Quia timere fraudes non potest, cui nil potest deperire; et quia plus est mixta discernere quam prohibere mixturam, majus est reparare perdita quam illæsa servare; simul quia oportet zizania esse, ut qui probati sunt manifesti fiant(I Cor. XI). Servi autem dazerunt ei, Vis imus et colligimus zizanialSic devoti servi indefessum promittunt laborem, nec patiuntur Dominicæ messis videre vel temporaliter feditatem; sed Dominus, quem tempora non fatigant,et quando vult potest abolere suae messis injuriam, vetat dicendo: Non. Et quare prohibuerit mox revelat. Ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sic imperiti erant cultores, sic operis nescii, sic discretionis scientiam non habentes, ut evellentes zizania,eradicarent et triticum? Ubi sunt prophetae per Dei spiritum prophetantes? Ubi Petrus cui Pater revelat (Matth. xvi)? Ubi Paulus in quo operatur (Gal. n) et loquitur (II Cor. XIII) Christus? Ubi omues sancti, plane sancti,sed servi, tantum scientes, quantum singulis scientiarum largitor indulsitTSed dicis, Hoc occultum nil erat, nil erat ibi occultum, quando aliud videbatur in specie; aliud habebaturin flore; et quod hodie erat zizania, cras in triticum vertebatur: sic hodie habetur hæreticus, quicrastina fit fideIis; et qui ad præsens peccator cernitur,ad futurum justus assistit. Hinc est etiam quod auctor utraque referebat ad messem, id est, usque ad judicinm divinae patientiæ sua et nostrae pœnitentiæ tempus, ut qui de se malo commutarit ad bonum, Dominicumdeputeturin triticum,coelestibushorreis aggregandus;