Latin · ~7 min
1.1 to 1.2
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.1-2
Not analysed yet
Quisquis es qui iacentem calamum et sopitumut ita dixerimleonem importunis latratibus excitasti, iam senties aliud esse alienam famam prurienti lingua carpere, aliud propriam ratione defendere. Iniquum, fateor, inter nos certamen instituitur: ubi me percutias habeo, ubi te repercutiam non habes. Quod enim nomen habere potest mercennarius et infamis artifex? Profecto autem michi tecum non de opibus aut de imperio, sed de solo nomine pugna est, cuius te egenum atque inopem esse, etsi non admonearis, intelligis. Quia tamen cogis ad id, ad quod nunquam sponte descenderem, et loqui aliquid necesse est, ne, siquod interdum in animum venitpropter contemptum rerum tuarum tacuero, tu tibi forsan ex mea taciturnitate complaceas, petita non a te sed a lectore venia siquid contra morem meum dixero, respondebo ad aliqua. Multa enim tam inepte dicis, ut quisquis ea responso digna duxerit, ipse merito videri possit ineptior. Primum itaque, literis tuis lectis, risum me cohibere nequisse noveris. Quonam enim alio modo clarius probare poteras verum esse quod negas: te, scilicet, egressum tuis, alienis in finibus oberrare, magno cum eorum discrimine qui, nimium creduli, te sequuntur, quibus, sanitatis fructum pollicitus, nil nisi intempestivos flosculos inutilium verborum ingeris, cum facto non verbis opus sit? Quanto enim sudore quantoque cum studio inanem, sed ampullosam et tumidam plenamque convitiis epystolam effudisti! Sed hic vester est mos: adversus verum iurgio certatis. Et nimirum hoc ipso quantum tibi fideres apertissime declarasti. Si enim non extremus perditissimusque omnium fuisses, non desperasses fieri posse ille unus ex multis, qui, iuxta sententiam meam, esses in Romani Pontificis consilium evocandus. Imo vero generose mentis inditium est, etsi uni tantum spes glorie proposita sit, in id niti, ut unus ille tu sis. Quod si assecutus fueris, voti compos egregii; alioquin, laudabili saltem sis commendandus affectu.