Latin · ~8 min
1.3 to 1.4
Petrarch, Contra Medicum Quendam 1.3-4
Not analysed yet
Ego quidemnam memininon artificium sed artifices improbavi, eosque non omnes, sed procaces atque discordes. Mirum dictu ut, sibi conscius, tuus multorumque animus indoluit et exarsit. Nescio quid hic rei est. Argue tardos philosophos, punge inertes poetas, carpe incompositos oratores: nunquam Plato et Aristotiles, nunquam Homerus et Virgilius, nunquam Cicero aut Demosthenes irascentur; increpa medicos inutiles et ignaros: omnes prope frement et insanient. Quod ante non noveram, brevi literula sum expertus: singulare quiddam hoc in genere dixerim. An forte ideo quia universali macule nemo subtrahitur? Nolo id quidem opinari: necdum despero fore aliquem medicum cui valde probetur quicquid dixi dicturus ve sum, quique suam singularem laudem in comuni ceterorum infamia recognoscat etquod cuntis excellentibus ingeniis insitum reorgaudeat se paucorum similem dissimilemque multorum. Quod nisi ita esse crederem, frustra suasissem unum de multis eligendumut verba mea repetam"non eloquentia, sed scientia et fide conspicuum". Quo consilio cur in me tam vehementer exarseris mirarer, nisi ignorantiam ac diffidentiam tuam noscerem, cumut postea didicivestrorum quoque doctissimi egrum uni fideli medico et rari erroris committendum dicant, ne, plurimos consulens, plurimorum incidat in errores. Tu tamen ille unus proculdubio non es, quod si esses, nunquam discordes ac nescios medicos increpanti tam ventosa respondisses epystola. Profundissime tangebaris, tam graviter exclamasti. Nec puduit illud etiam inter confusum murmur inserere: me pontifici adulatum. Ego ne cuiquam adularer, cui propositum sit, vulgo etiam non ignotum, preter virtutem ac bonam famam, universa contemnere? Quid autem me moveret, ut nunc fierem quod ab annis tenerioribus nunquam fui? Percontare ipsum illum de quo loquimur, et dicet tibi sepe ultro se michi obtulisse quantum tu optare, licet sis importunissimus, non auderes, meque propter amorem libertatis, quod tibi inexpertum et incognitum bonum est, omnia recusasse. Desine itaque lepram tuam et ambitionis avaritieque malum bene valentibus imponere. Tu palpator, tu non solum blandus, sedsi es ille quem putotediosissimus etiam adulator, non modo pontificum sed et pauperum latrinas, vilissimi spe lucelli, ego florentes silvas et solitarios colles ambire soleo, nonnisi vel scientie cupiditate vel glorie.