Latin · ~24 min
2.3
Petrarch, Contra Medicum Quendam 2.3
Not analysed yet
Secunda apologetici tui pars de me erat, cuius in cognitione si falleris, non miror. Quid enim non tibi alius videri possit, cum tu tibi philosophus videaris? Dixisti equidem: "Philosophus sum". Tam hoc verum quam quod sequitur; tam philosophus tu quam ego ambitiosus, arrogans, superbus. Nunquam michi, fateor, cum populo convenit; tanta tamen animi securitas est, ut iudicem populum non recusem. Quos honores ambierim, et non potius spreverim oblatos? Quid michi unquam arrogaverim? Ubi superbe me gesserim? De qua re et dictum est aliquid, et plusculum dicere est animus. Loquar autem tibi iam, non ut adversario procaci et infesto, sed ut homini, nescio tamen an rationis ullum vestigium habenti; et dicam quod, ut puto, non intelliges, quoniam vicinarum rerum nedum ydiotis, sed doctis etiam laboriosa discretio est. Sed dicam clarius quam dici soleat, ut, si non intellexeris, cerebri tui non stili mei vitium accusetur. Audi ergo: superbo libertas omnis superbia videtur; sapiens vero inter superbiam fidutiamque discernit, et scit largiter referre quo animo quid dicatur aut fiat. Hinc ille vir optime sibi conscius, dum in publico peroranti populus obstreperet, "Tacete" inquit "melius ego unus novi quid reipublice expediat, quam vos omnes". Quod, ut animose, sic vere dictum, aliquos qui ad superbiam traherent fuisse, a vulgi moribus non abhorret; docti autem generose fidutie ascribunt. Scipio, ille vir maximus, qui famosum primus agnomen ex Africa reportavit, capitalem causam dicturus, primo quidem die "sine ulla criminum mentione" ut ait Livius, "orationem adeo magnificam de rebus a se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem unquam neque melius neque verius laudatum esse". Quid ergo? Nunquid in proprio laus ore sordebat? Audi: "Dicebantur" inquit "ab eodem animo ingenioque quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur". Secundo autem dicende cause die, dum acrius urgeretur, non modo sordidam et obsoletam vestem reorum more non induit aut submisse iudicum misericordiam imploravit, sed cum forte, revolutis annis, dies esset quo ipse bello punico secundo, periculosissimo omnium atque gravissimo, supremam manum imposuerat, virtutis ac felicitatis proprie recordatus, et ob hoc conscientie fidutia evectus, victricem capiti lauream imposuit, testatusque eo die litibus ac iurgiis abstinendum propter dici illius anniversarium honorem, quo ipse olim cum Hanibale et Carthaginiensibus bene ac feliciter decertasset, agendasque potius deis grates precandosque ut populo Romano semper sui similes duces darent, desertis in curia accusatoribus atque iudicibus, favente ac prosequente universo populo, Capitolium et deorum templa triumphantis in morem circuivit, non minus gloriosus civium reus quam fuerat hostium triumphator. Rem notissimam narro, tuis licet ab auctoribus non tractatam. Nec cuiquam dubium esse potest quin inaniter effusa laudatio turpiter sonuisset, nisi eam natura rerum et quedam quasi veri necessitas extorsisset. Si leonem latratibus excitatum dixi, si me omnia preter virtutem et bonam famam solere contemnere arroganter tibi videor locutus, falleris ut in multis. Neque enim insolenter me locutum noveris, sed fidenter, ut te ipsum, vel gravi rugitu expergefactus, agnosceres. Quid enim putas, aut quid ais? Nonne iam, precor, erubesceres, nisi ruborem tuus ille letheus et immedicabilis pallor excluderet? Nonne iam, tacitus saltem ac pallidus, recognoscere incipisquod dixisse tibi iterum videor insolenterquantum inter ingenium et ingenium, quantum inter calamum et calamum intersit? Profecto autem ille, quem michi adsumpsisse videor, virtutis amor ac laudis non otiose iactantie est, sed eo pertinet, ut scias me ab ea quam michi obiectabas adulatoris infamia remotum, cum cesset illa cupiditas que tuam et multorum linguas docuit adulari. "Sed hec turpiter, quamvis vere, proprio ex ore sonuerunt". Iam responsum habes: tunc id vere diceres, quando nulla iusta causa sed inanis tantum glorie studio dicerentur. Nunc non magis pro mei nominis, quam pro ipsius defensione veri, dicta ferre debebis equanimiter, et tibi parcere quod in me arguis, Cato ultime, gravissime morum censor. Adde quod ego non michi scientiam aut gloriam esse, sed earum cupiditatem, neque me virtutem aut bonam famam habere dixi, sed optare velquod minus estnon spernere. Quid hic, oro, tam superbum notas, nisi quia tibi res insueta est aliquid preter pecunias optari vel amari? Accingere quicquid potes calumnie: preter desiderium et affectum boni nichil michi tribuo, quibus qui caret sibi et aliis inutilis vivit, si tamen dicendus est vivere qui optimarum sensu rerum eget, pessimarum passionibus abundat. Accedit quod et hec et siquid in me laudabile aut siquid penitus boni est, quamvis id tibi, doliture invide, in oculos ingesserim ut doleres, teste tamen conscientia, non inde me sed auctorem omnis boni Deum laudo, neque in me ipso glorior, sed in illo ad quem omnia refero preter defectus erroresque meos, quos michi imputo. Scit ipse me verum loqui. Ecce ut in Psalmo centesimo quadragesimo quarto ait Augustinus: "Inventum est quomodo et me laudare possim et arrogans non sim". Verum ut de poetis, quibus ut canis ad lunam latras, aliquid immisceam, apud Virgilium Eneas, de se interrogatus, inter cetera quid ait? Sum pius Eneas fama super ethera notus . Idem apud Homerum respondisse novimus Ulixem. Ad hoc responsum num tu atque alii, qui nichil de vobis loqui verum simul ac magnificum potestis, vel superbe dictum ab Ulixe atque ab Enea, vel turpiter fictum ab Homero ac Virgilio clamaretis. Sed doctiores excusant, quia scilicet ut ignorantem alloquens laude propria pro inditio sit usus, et fuerit ea sibi necessitas, non voluptas. Quid autem? Nonne ego etiam ignoranti loquor, ignoranti se, ignoranti me, ignoranti omnia? Equidem si vel te vel me vel aliquid boni nosses, nunquam me nil tibi dicentem, aut dicere cogitantem, nullam tui notitiam habentem aut habere cupientem, tam importunisut repetam quod te premitlatratibus excitasses. Cuius te hodie puto peniteat, sed tumor animi retrahere pedem vetat. Anxius itaque ridiculusque luctator, alienamquod michi forsan credis incognitumin tuis responsiunculis opem queris; piget hinc cepisse; pudet inde desinere: ita tergiversaris et incertus heres, atqueut est in antiquo proverbioauribus lupum tenes.