Latin · ~8 min
2.2
Petrarch, Contra Medicum Quendam 2.2
Not analysed yet
Prima quidem libri tui pars de te ipso agit: quis qualis ve tu sis. Iam id ipsum caute. Sciebas te incognitum, nisi tabellionum more de te ipso aliquid loquereris, atque ita qua scriberes autoritate constaret. "Qui sim" inquis "perlecto hoc toto iam nosces opusculo". O magne vir, nimis humiliter de te sentis: imo vero confestim accepto in manus opusculo novi te, quem et ante noveram. Sed nunc scientiam tuam omnem funditus detexisti, etut scriptum est in Psalmo"denudasti fundamentum eius usque ad collum". Quid autem de te dicas, quem te facias audiamus: "Sum" inquis "medicus". Audis hec, medicine repertor, Apollo, vel amplificator, Esculapi? "Consequenter et philosophus". Audis ista, Pithagoras, qui nomen hoc primus omnium invenisti? Flete repertores artium: fines vestros proterit asinus infulatus, non se modo philosophum, sed philosophiam insuper suam iactans. "Philosophia nostra" inquit. Heu, quid hoc est? Peiora sunt audienda, si vivimus. Iamut suspicorad finem seculi propinquamus. "Erunt signa in sole et luna et stellis"; hoc signum in Evangelio non fuit: quando asinus philosophabitur, celum ruet. Quid vis dicam? Iam philosophie misereor, si tua est; sed meo periculo iurare ausim, nescire te quid sit esse philosophum. At ne omnia unam in partem congeram, multa etiam nunc de hac re tecum loqui habeo. Premisi autem hoc, ut scires apud me philosophum te non esse. Quid vero, quid deinde intulit audax stultus? Se his artibus armatum, non tantum corporis sed animi vitia curaturum. Venite huc qui egrotatis: salus non semper ex Iudeis est; adest semibarbarus sospitator. Et me superbum vocitas! Relege nunc epystolam illam meam que te furere fecit, et faciet mori: quando ego vel philosophiam vel poesim meam, quando me aut philosophum aut poetam dixi, aut aliud quidquam, quam tuorum morum et ingenii contemptorem, quod michi non modo licitum sed debitum rebar? Verecunde se solius rethorice magistrum dicit Augustinus: tu te philosophum dicis ac medicum; addis et tertium: rethorice dominum. Quartum licet addere, postquam titulis gaudes: cloaca es magna quidem, ut est apud Senecam, et profunda. En quod ad primam tui gloriosi partem operis modo responsum velim.