Latin · ~17 min
2.6
Petrarch, Contra Medicum Quendam 2.6
Not analysed yet
Sed ego iam hinc ordinem tuum amplius non sequar, quippe qui nullo modo michi videor ordinatius dicturus, quam si longissime discesserim ab ordine libri illius quem michi serio, ut asseris, remisisti, ut aperte conicerem qualis tibi repentinus ac tumultuarius stilus esset si lucubratus ac serius talis est. Pessimum quidem in primis hominum genus, summoque studio declinandum, quibus est stultitie mixta calliditas. Quia vero cum huiuscemodi adversario michi negotium sciebam, satis, ut puto, nequam tibi iustam mordendi materiam loquendo tribuerem, circumspexi. Crebro igitur dixi non me medicine detraheresed tibi loquor improprie: nichilo detrahi nichil potest; sed intelligitur quid velim :protestationem humilem ac veram, superbe mendax, reicis; credo non aliam ob causam nisi ut indignitate ipsa exacuas et irrites ad dicendum quod dixisse nolim. Nunquam tamen efficies ut odio turpium pulcra condemnem; quinetiam medicinam ipsam michi feceris cariorem, quod tu eam dehonestas ac polluis. Scio, ut dixi, non inutile artificium, auxilioque caduci corporis inventum. Quid hoc prohibet, illudque simul verum esse te cum tuis falso illam violare cognomine? Sophista ridicule, equitator arguitur, equum laudas: extra propositum versaris. Sed nullum excipio? imo aliquos. "Et quos?" inquies. Ad tribunal pretoris urbani res agatur: quis me ad hoc coget respondere, si nolim? Non est nunc aliis gratificandi locus: tecum michi res est. Novi mores tuos, quos si tu eque nosses, odio tibi esses. Si scribam quod sentio, compatriotis aut amicis meis me blanditum dices; nichil est enim quod non simile sibi fingat vilis ac venalis animus: qualem se novit, tales alios opinatur, qua nulla inter homines cecitas maior. Mensura vestra fatui cunta metimini: nec gigantem nanus edificans nec formica cogitat elephantem. Aliquot, ni fallor, medicos veros novi, et ingenio et ea que in omnium artium arte ponenda est discretione pollentes, quibus, ut arbitror, eo molestior es quo te pressius intuentur, et professionem suam tua non ambigunt ignorantia deformari. Esto autem: nullos norim medicos, nullos exceperim; quid vetat esse aliquos ignotos michi, presertim studiis longe aliis vacanti, et sanitatem corporis debenti non medicis, sed nature? Utcunque se res habeat, nichil ego aut adversus medicinam, aut adversus ministrum eius locutus inveniar, licetut soleocuiuslibet artificii corruptores lingua forsan liberiore percusserim, quorum in turba te latitantem et incognitum vulneravi. Parce, oro, philosophe: non te, sed ignorantiam persequebar; eamque non omnem. Calcanda est enim ignorantia superborum, humilium sublevanda. Si in hac insectatione publica singulariter es lesus, veniam merui, quia ignorans feci. Gaudes nunc, superbe, quasi affusus supplicem. Rideo potius ineptias tuas: ignorantium infamiam ad te trahis, cum tibi doctissimus videaris. Imo vero ignorantie tibi conscius extreme, quicquid ignorantibus obicitur tibi merito dictum putas et quod dissimulando fieri poterat alienum, impatientia tuum facis. Quid vero si paucos medicos, quid si paucissimos dicam? Non hoc ad artis infamiam, sed ad gloriam spectat. Nonne debuerat generosus animus, difficultate non territus sed accensus, ad ipsum nomen gloriose paucitatis assurgere, seque in partem rare laudis accitum credere? Sed certe id non omnibus datum est, et paucissimorum prorsus ingeniorum ea raritas est amica. Quam ob rem ubi nobilis exultasset spiritus, plebeius ingemuit. Cur? queso. An et hic fallor? An mentior? Profecto non solum hodie, sed semper raros ingeniosos, rarissimos sapientes fuisse nemo est qui dubitet, nisi qui nunquam oculos vel in etatem suam intenderit, vel ad antiqua reflexerit. Stultenolo enim qui sis excidatstulte, inquam, et insane, vix ulla unquam etas vel ingeniorum vel virtutum fuit egentior quam nostra, sive id culpis hominum accidit, sive fatosi tamen eo nomine uti licet, et non rectius Dei voluntas seu providentia dici debet in sermone catholicosive denique, quod tu fabulam putas, mundus, iam senescens et ad extremum vergens, more senescentis hominis piger ac frigidus, in sua operatione lentescit. Et tamen hac ipsa etate nulla ingeniorum penuria prestabit, ut tuo ingenio locus fiat. Frustra te contentionibus implicas, frustra te ingeris duello non tuo, quasi aut egoquod nunquam cogitavi medicinam verbis aggrediar, aut ipsa non a quolibet opprimi malit, quam a te defendi, qui eam et exercendo violas, et opprimis defendendo. Incassum ergo niteris: nullus usquam fame tue locus est. Nemo te clamoribus tuis noscet, nisi quos, elusos verbis inanibus aut peregrinis medicaminibus infectos, tui memores in perpetuum effecisti.