Latin · ~14 min
2.7
Petrarch, Contra Medicum Quendam 2.7
Not analysed yet
Duo hic, antequam ad maiores illos tue criminationis insultus venio, leviter exufflanda sunt, que dixisse me fingis an somnias: nonnunquam contra verum medicos certare, eosque non semper curare. Utrunque enim magnis sudoribus excusas. Sed ubi, precor, id dixi? Excute epystolam meam, quodputopropter veritatis odium graviter facis. Certe ego, illam relegens, horum nichil invenio. Et de medicis quidem alias, de te michi nunc sermo est, hostis Ypocratis, pestis egrorum, dedecus medicorum, de te michi nunc sermo est. Dico igitur, si non dixi, non te contra veritatem interdum de industria vel iocandi experiendique studio certare, in quo stultissime gloriaris, sed sola semper ingenii cecitate; neque te interdum non curare, quod cupide profers quasi clipeum inscitie pestilentis, sed passim sanos in morbum, egros in mortem agere. Hoc dico. Ad hoc michi respondeas velim, hoc rethorice, serve tue, patrocinio excuses. Si enim negas, contentione dimissa populum testem voco. Nota quippe negantibus, ut veritas ingerenda, sic subtrahenda est verbose altercationis occasio. Scio quid nunc cogitas: popellus infelix, et consilii semper inops, frustra tot malis admonitus ad te redit. Quem igitur ignorantie tue in testimonium adduco? Nempe non alium, neque sententiam muto: utrunque verum est. Inscitiam tuam populus novit expertus; idem a te poscit auxilium. Gaude, stulte insolens: iam non medicus tantum, sed Deo simillimus evasisti. De quo scriptum est in Psalmo: "Cum occideret eos, querebant eum". Ille quidem suscitare poterat; et tu potes, ut dicis. Quid enim sonat aliud quod inter inanes ridiculasque iactantias effudisti: "vestra sepe opera homines velut a mortuis suscitatos"? Quantum abfuit quin te deum faceres? Sed expecta: ego te ante huius ludi finem in concilio deorum ponam et divinitate tua dignum, si potero, nomen inveniam. Nunc propositum sequor. Impune occidis, ergo, cum suscites. Sed omissis prophanis et fine carentibus nugis tuis, cur hoc populus faciat, si me roges: facit hoc prudenter ut reliqua. Sapientis est verbum: "Stultorum infinitus est numerus". Eorum vero que a talibus fiunt, frustra ratio inquiritur. Si penitus causam petis, illa vera est quam affert amicus medicorum, Pliniusquem tu spernis ignotumet quam ego olim posui in epystola illa ad Clementem papam unde tota ista lis oritur. "In hac" enim ait "sola artium evenire, ut unicuique se medicum profitenti statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius". Mox ex persona populi loquens: "Non tamen" inquit "illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo". Hec est causa que te populo, quem interimis, forte commendat, notissimosque defectus tuos cogit interim oblivisci, dum ab ardenter optantibus inconsulteque sperantibus salus queritur, ubi mors est. Tanta est spei humane pertinacia, sic in animis miserorum regnat oblivio, qua fretus multos ante diem in Tartarum premisisti, qui si redeant illi veram de te potuerint ferre sententiam! Sed inde quidem tutus es: irremeabilis est regio. Nolo tamen speres latere superstites: notus es publice et, puto, doctos frustra tentabis; ceterorum strages minime flenda est. Quod si forte doctos aliquot turbe miscueris, et idcirco dicas illos a mortuis suscitatos, quoniam, ut ait Cicero, hec nostra "que dicitur vita mors est", et quia huius vite finis melioris vite principium est bonis, plane verus esto, me plaudente, philosophus. Sed absit ut tale aliquid cogitare valeas aut loqui. Illud itaque verius: omnes qui evadunt tribuis tibi, omnes qui pereunt nature, ut semper habeas unde glorieris et gaudeas; miseris autem tuis nunquam desit unde tristentur et lugeant.