Latin · ~13 min
4.1
Petrarch, Contra Medicum Quendam 4.1
Not analysed yet
Sciens gratissimam michi partem maledictorum tuorum ad ultimum reservavi, non quia tu quoque ultimam posuissesde ordine enim tuo, de ingenio, de stilo quid sentiam audivistised ut, prioribus exactis, in hac parte licentius immorarer, palamque omnibus fieret quam sis virtutis amicus, quam cupidus literarum, qui michi solitariam vitam velut probrum aliquod obiectas. De qua quidem duo mei libri extant, quos quoniam ad te nec pervenisse, nec perventuros esse confido, neu perveniant velim, de hoc ipso cogor aliquid hic etiam ignorantie tue loqui. Ita ne demens igitur et excors? Quos vituperare vis laudas! Non miror, quia et quos curare vis interficis, etputoquos interficere velles efficeres immortales. Tu michi ergo, vesane et omnis boni expers, inter acervos iurgiorum etiam solitudinem exprobrasti. Fecisti optime, quamvis pessima voluntate. Libenter crimen hoc fateor: sum solitudinis amicus; talem me genuit natura, accessit consuetudo nature emula, accessit studium et iugis cura. Magno nisu animi semper incubui, ut quantum fieri posset illa contemnerem, que te moribundum, marcidum, semianimem in urbibus captum tenent. Solitarius sum, fateor, imo profiteor, et solitarium esse iuvat, vixque ullam vite dulcedinem urbano in strepitu ac fragore percipio. Addam quod non postulas: vix de homine, presertim studioso, bene extimo, qui non, si absque intermissione honesti officii datum sit, cupide interdum e procellis civilium curarum in solitudinem velut in portum fugiat. "Habes igitur quod est accusatori maxime optandum" ut ait Cicero "confitentem reum"; neque confitentem modo, sed se se novorum insuper criminum coacervatione spontanea deferentem. Sed expecta, noli victorie letitia inflari: sepe probavit actor quod non probasse prestabat, et, facti victor, in iure succubuit. Probas, me fatente ac favente, quod intendis; sed an hinc in meum, an in tuum caput redundet infamia nondum probas. Proinde pedagogum tuum, senex puer, ut arcessas consulo. Multis hic tibi sillogismis claudicantibus opus est, ut vel irrisor vite solitarie clarus sit vel sectator obscurus. Incipe, aude, noli trepidare! Logicus es, philosophia tua est, rethorica tibi servit, etquod omnes titulos tuos transcenditsummus es medicus. Confice ridiculum sillogismum, qui sepe mortiferum poculum confecisti, et si nescis melius, dic ita: "Quod nature adversatur malum sit necesse est, cum natura ipsa sit optima; solitarie autem vivens nature adversatur, secundum quam politicum animal est homo. Mala igitur solitudo". Ad hec: "Constat quod carere bonis est miserum; multa vero in urbibus bona esse certum est, quibus solitarius caret. Misera igitur solitudo". Adde, si placet: "Ut utilis est qui multis prodest, sic inutilis qui nulli. Habitator vero urbium, vir bonus, multis prodest, saltem exemplo; solitudo autem seu sancta rusticitas nulli nisi sibi soli prodest, teste Ieronimo. Inutilis ergo rustica solitudo". Vides ut periculosum est cum stulto multum colloqui. Ecce iam ipse ludens sensim ad ineptias tuas labor, et dum te emulari studeo, prope tui similis factus sum. Sed quoniam ex persona tua loquor, excuser; et fatebor ingenue: nulla arte, nullo studio, simulare possem usqueadeo stilum tuum, quin prima fronte discerneremur. Ita michi nescio quid terapenticum insibilas, quod e rostris perorantem Tullium facile possit expellere. Sillogismos autem tibi texui, ne a te texti farmacum oleant stomacumque subvertant. Ceterum hos ludos hasque tendiculas puerorum ridendo preterire magnificum, puerile dissolvere. Tamen quia cum pueris pueriliter et interdumquod nutrices solentbleso ore loquendum est, et hic parumper insistam.