Latin · ~42 min
3.22
Petrarch, Contra Medicum Quendam 3.22
Not analysed yet
Ecce, iurgator improbe, extorsisti ut non tantum maledictis tuis, sed et cogitatibus responderem. Quedam sponte preterii. Misereor enim tui; nam quid superbo ignorante miserius? Sed ne plene miserear, tu facis. Ita namque iactanter atque fastidiose miseria tua abuteris, ut nulla tibi miseratio debeatur. Quomodo vero dissimulem, aut quid illi faciam vanitati, qua probare niteris cuius contrarium apparet in te ipso, dumque tu loqui poteris, occultari nunquam poterit? Quanta mechanici temeritas? Rethoricam prorsus in servitutem asseris. Iam non castigandus sed urendus es, nec verbis sed verberibus coercendus. Nimis insanis, medice. Crede michi: medico eges. Mirum quod medicorum nullus est, qui curam tui suscipiat; puto sis omnibus odiosus, teque perditum velint omnes. Medicine, inquam, rethoricam servam facis: de medicina viderimus. Certe ipse rethoricam in tuam servitutem aut amicitiam nunquam trahes. Quid autem probes et qualiter audiamus. "Per medicinam" inquis "et ethicam docemur recte vivere". Dii te perdant, fugitive! Male incipis. Medicine nichil comune cum ethica, sed multa contraria. Quid vero ad vivendum recte medicina, nisi quantum agricultura? Forte etiam longe minus. Nisi putas male vixisse olim Rome tot milia virorum fortium, per quos orbis terrarum domitus, virtus culta, vitia calcata sunt; qui tamen longum in evum sine medico vixerunt. Vixerunt, fateor, male; non quia medicus temporalis, sed quia vivificator eternus illis defuit. Alioquin nulla gens melius, vel nisi male vivebat virgo illa mirabilis, que carnalem suo corpori medicinam nunquam adhibuerat. Cur autem, queso, medicinam ethice permisces? Tene te loco, neque fines tuos excesseris. Quamvis nec ethica prestare possit recte vivere, cum id potentioris alterius donum sit. Verum et longior operosiorque disputatio, nec propositi huius est. Prosequere igitur ludum tuum; ita, tamen, ut deinceps ethicam non molestes, sed memineris quid sutori terminos suos excedenti respondit pictorum famosissimus Apelles. Age res tuas ut medicus. "Per medicinam docemur" ais "recte vivere; non ut congrue loquamur vel ornate, sed potius congrue et ornate loquendi artes discimus, ut vivamus recte. Sic non medicina ad has artes refertur, sed hee potius ad illam et propter illam sunt". Hinc concludis: "Serve igitur eius sunt". O male digesta conclusio! Sic iam longius feris quam minatus eras. Neque solum rethorica, sed omnes, quotcunque sunt, honeste artes, ipsa quoque philosophia et theologia, scientiarum omnium regina, tibi servient. O mechanice, si hoc michi probaveris: quod per medicinam recte vivere doceamuromnes enim huc referuntur, et omnium unus est finis ultimus, non dico ut prestent recte vivere, sed ut ad recte vivendum adiuvent ,iure ergo illi servient, que id prestat, ad quod omnes relique aspirant. Certe ego nunc risu et verecundia impedior sillogismum tibi tuo parem mittere, quo probem te vilissime servum rei. Quod urbanius possum dicam: si quod alio spectat, et ad aliud refertur, et propter aliud est inventum, illi serviat oportet, ut tu vis. Medicina autem tua pecuniam spectat et ad illam refertur et propter illam est. Conclude, dyaletice: ergo pecunie serva est. Bene tibi accidit; turpioris rei servum te facere meditabar; pudor obstitit. Sed, o gravis argumentator, quis te talia docuit? Assumis falsa notorie, et ea de quibus principaliter discordamus; quod magnum in argumentando vitium est. Primum enim, ut dixi, medicina ad recte vivendum nichil omnino, nisi quantum una mechanicarum corpori famulantium. Deinde quis illud diffinivit inter nos, de quo ab initio litigamus? Preter enim quod circa medicinam nobis infinita dissensio est, nonne alius scrupulus premit occultior? Equidem ut tibi plane concesserim quod medicine: ars nobilissima tuque preclarus medicus. Illa, ut est mechanicarum penultima, sic omnium prima artium. Tu, ut non tantum ultimus, sed hostis es, sic medicorum omnium sis princeps. Liceat vobis passim cuiuslibet necessarie artis obsequio uti, et cuius utile obsequium fuerit, illa confestim vobis ancilla sit. Quid futurum arbitramur? Ancillabitur forsan astrologia, que celestium corporum notitia terrenis aliquam corpusculis opem ferat? Ancillabitur musica, que in hominum pulsu forte non inutiliter dimensiones temporum et intervalla consideret? Que res, vobis quia necessaria esse posset, ideo prorsus incognita et neglecta est. Illam appetitis, quam nec consequi potest, et si possetis, deberetis nolle. Rethores esse vultis, ridente Tullio, indignante Demosthene, flente Ypocrate, populo pereunte. Ne enim in singulis immorer, ad litis nostre summam venio. Si omnes, inquam, artes, quamvis nobiles, quamvis ingenuas, tuo humili et mercennario artificio servas facis, eo ipso quod utiles aut necessarie proposito tuo suntidque tibi nescio quo iure permittiturnunquam profecto vel sic tibi rethorica serva fiet, quam constat ad id, quo te intendere oportet, non modo nil prodesse, sed obesse quam plurimum. Quid enim egro longa oratione opus est, cui fere verbum omne molestum est, nisi ut iubeatur bono animo esse, cureturque artis ope, si potest? An forsan apothecariis persuadere propositum est, quibus pene maternis verbis sunt dictanda remedia? Unum est, quoniam factum tuum, quam possum, excusare disposui. Unum est quo in te alienum eloquentie studium excusem: si forte defectus tuos et medicine imperitiam, non dicam supplere, sed tegere putas eloquentia, et, cum aperte peremeris, ostendas culpam esse non tuam, sed egroti, sed astantium, sed nature; si, preterea, in morte manibus tuis ascita, vis superstites consolari. Utrunque enim oratorum et rethorici opus est, fateor. Accusare, excusare, consolari, irritare, placare animos, movere lacrimas atque comprimere, accendere iras et extinguere, colorare factum, avertere infamiam, transferre culpam, suscitare suspitiones: oratorum propria sunt hec; medicorum esse non noveram. Sed si rethorica tibi servit, quicquid vero ancille tue est, tuum esse conceditur. Omnia hec, igitur, tua sunt, et quecunque alia oratoribus assignantur. Plusquam tibi permittitur, quam putabam. Potes enim occideremirum dictu! et quem occideris accusare. Sed quando hodienescio quomodode accusatore factus sum excusator tuus, quid te vetat, hoc tanto et tam capaci ingenio, ut philosophum et medicum, sic oratorem esse, atque actus oratorios exercere cum gloria? Nonne ita homo es tu, ut Cicero? Accusat ille Clodium ac Verrem et in Invectivis Catilinam, et in Philippicis insectatur Antoniummagnos viros ac feroces, ad ultionemque promptissimoset molem multorum criminum, ac reipublice ruinam illis opponit. Tu defunctum unum nec loqui valentem nec ulcisci, cur non fidenter accuses, quod se ipse necaverit? Excusat item Cicero capitalium rerum reos: Deiotarum regem, Plancium, Quintum Ligarium, Milonem, mille alios; tibi cur te ipsum non liceat excusare? Consolatur ille se se in morte unice carissimeque filie: tu in illorum morte, de quibus nichil ad te, cur non possis alios consolari? Facile se ipsum excusat, quem non pudet; facile consolatur alium, qui non dolet. Et illud est certum: quod quisque promptius se, quam alium excusat. Contra autem quisque promptius alium consolatur, quam se ipsum. Si hec ergo te movent, stude in oratorum libris. Velis esse rethorice dominus: utilis est tibi, necessaria est, totum est: sine illa nullus es. Quotidie enim facis quo et excusator tibi sit necessarius, et consolator alteri. Sed, si es quod profiteris, non excusator tui, non consolator aliorum, imo medicus, si non vulgi plausum, sedut debesegroti tui respicis salutem, quo pergis? quid cogitas? quid agis? aut quid tibi rei est extra terminos tuos longe? An non illud tibi semper conscientia ad aurem cordis immurmurat: "Iste, cum quo ludis, eger est". Tu te medicum dicis: quid opus est verbis? Cura, sepe tibi dixi, medice. Rethorica, quam servam tibi vis efficere, hostis tua est; postquam rethores ac poete esse voluistis, medici esse desiistis. Sed hec michi tecum vetus est querela. Cogita et recogita sillogismos tuos: inanes et vacuos invenies. Non probant quod volunt; et, si probarent, tibi dedecus, egris tuis damnum ac periculum probarent. Proba potius rethoricam tibi incognitam, quam servam. Sed egros oculos lux serena prestringit, delectat videri quod esse nec expedit, nec licet. An autem solidum et universalem sillogismum recipis unius logica carentis? Siquidem, sicut anima rationalis, nisi rationem amiserit, corpori suo imperat, corpus autem illi servit, sic omnes artes, propter animam invente imperant propter corpus inventis; ille autem serviunt. Constat autem liberales propter animam, mechanicas propter corpus inventas. Conclude, dyaletice: ergo medicine rethorica serva est. Habes, medice, quod optabas. Sed an ego tecum ludo, cum tu tamen sis iratus et iocosa conclusio in contrarium cadit? Dimoveantur ambages: dicam clare quod sentio, quamvis dentibus tuis fremas, et tabescas, et michi fortassis anceps farmacum mineris. Expediret tibi, sed multo magis egris tuis, ut mutus esses, non orator. Et quod natura non fecit, faceret homo aliquis reipublice amicus, linguamque precideret, sumpto forcipe de altari, linguam illam, insulso vix ore versatilem, qua superbis. Tum demum curare cogitares: nunc cogitas predicare; et quicquid predicas in nichilum finit. Fallor: imo vero, in tuam infamiam et in perniciem alienam. Certe non ad artis ignominiam, nec a casu, medicinam Virgilius mutam vocat, sed quoniam muta debet esse, non loquax. Vos autem eo rem deduxistis, impudentia vestra, ut de mutis parabolani dici merueritis. Hoc nomen, iure civili vobis impositum, nunquam cadet. Solebant medici veteres taciti curare: vos perorantes, et altercantes, et conclamantes occiditis. Hec medicina, hec rethorica vestra est; et cum nulla gens magis rethoricis floribus nuda sit, nulla minus illis indigeat, tamen rethorici, et oratores, et poete, et philosophi, et apostoli, ac suscitatores corporum dici vultis; et penitus nichil estis, nisi verba inania nugeque volatiles. Olim quidem sine sillogismis curabantur et prope, ut tu nunc falso gloriaris, suscitabantur infirmi. Hinc, arbitror, fabule locus fuit, Hipolytum ab Esculapio suscitatum: quod eum ab extremis efficax medicus et velut a morte media revocasset. Nunc quanta mutatio! Sillogizantibus vobis, pereunt qui sine vobis vivere potuissent. Sepe iam nequicquam dixi: curate, medemini; eloquentiam his quorum est propria relinquite; vestra esse non potest. Et ut pro consilio consilium reddam tibi, sed aliquanto fidelius: tu me iubes in alienos fines irrumpere, ego te ad tuos redire moneo. Tu michi consulis ut, mutato adhuc vite genere, medicus fiamrem neque magnificam et pene impossibilemego tibi ne unquam rethorice studeas, ut tandem medicus esse incipias, quod diu te esse mentitus es. Tam decet ornatus medicum, quam asellum falere. Tibi sane ne hinc reprehendi posses, abunde provisum est. Quisquis te disertum dixerit, idem et nitidam suem, et volucrem testudinem, et candidum corvum dicat. In te ergo, non facundia, sed facundie studium male olet, et facundie inimica loquacitas. De aliis loquebar, dum dixi non esse medici ornatum: magis est mercatori necessarius, quamvis nec ille rethorice quidem studet, sed usu experientiam querit, ac promptitudinem colloquendi. Quam ob causam illud a te non sine certa ratione quesieram: cur non potius navigationi rethoricam subiecisses, si cogebas eam servire mechanice. Quem locum non intelligensqui ignorantium mos estnon sine meo et multorum risu responsionem supervacuam diffinisti.