Latin · ~10 min
4.11
Petrarch, Contra Medicum Quendam 4.11
Not analysed yet
Sed eloquentie tue nichil est arduum: nomen tuum michi tentas ingerere. Et quem non exhilaret urbanitas tua, dum me interrogas an sim leo, quia scilicet id, ut dicis, responsionis mee principium preferebat? Atqui, conviciator mordax et frivole, sive me leonem voces, non movebor, sciens quod in Scripturis Sacrisquarum non ignarus modo, sed hostis esCristus leo dicitur, sive me leonem neges, non irascar, memor quod in eisdem Scripturis diabolus leo est. O insulsi sales, auctorique suo simillimi! Quid ais? Non potes iocum tuum concludere, mime senex! Iam nemo est qui aliud in te, nisi te, rideat. Explica lingue nodum, fac rideamus, dum egri interim tui plorant. Dic, age, dic secure, nil timueris: tuam auream eloquentiam expectamus. Dic, rethorice imperator, dic, Galiene, Demosthenes, dic, bone Cicero et Avicenna; sum leo vel quid aliud? "Non es" inquit "leo sed noctua". Ridete omnes, plaudite, fabula acta est. Sedheu! non sacrarum tantum, verum omnium literarum nescie, an non saltem audistitalia enim legisse non potes, quoniam extra Terapenticam tuam suntapud antiquos nostros ingeniosissimosquod nemo ambigitac doctissimos quidem viros avem hanc Minerve consecratam, que apud illos sapientie dea est? Miraris, ydiota? Peregrina sunt hec. Velles audire rei causam? Occulta est avis, et volucrum stupor; nocte vigilat, inter tenebras videt, dormientibus cuntis volat. Mirari autem desines, si cogitare ceperis ex persona Cristi, qui verus sapientie Deus et ipse sapientia patris est, in Psalmo centesimo primo dictum esse: "Factus sum sicut nycticorax in domicilio". Vide autem quanti te faciam, philosophe. Quod ad irridendum studio conquisisti, ad irrisionem tuam et gloriam meam facili ludificatione conversum est. Videro qualiter upupam tuam, philosophie rethoriceque dominus, laudando, tuam vertes in gloriam. Disce iam, iurgator, vel mordere profundius, vel silere. Nunc, enim, me noctue rostro vides quam leviter vellicasti! Veneni multum, virium nichil habes, quando michi, ut crimen aliquod solitudinem obiciens, ex actu laudabili conflare infamiam voluisti. Providebo ne me veris probris possis attingere; eritque tibi livor tuus ad penam, michi tum ad laudem, tum etiam ad cautelam. Curabo ita vivere, ut boni gaudeant, tu medius crepes, sive in hac sive in alia solitudine, ut sors tulerit, sive in urbibus vivam, ubi vixi longe aliter ac tu, ubi nemo michi urinam suam, multi et magni secretum animi familiariter ostenderunt, contigitquequod optabamut essem carus illustribus, vulgo ignotus. Libet enim gloriari, sed in domino, cui semper tum pro multis, tum pro hoc nominatim gratias agam: quod me valde dissimilem tui fecit.