Latin · ~8 min
4.12
Petrarch, Contra Medicum Quendam 4.12
Not analysed yet
Interea dum hic sumquod quamdiu sit futurum nescioillud ne tibi videor mentitus quod, superbie michi datum, in principio literarum tuarum, huc sciens distuli: me florentes silvas et solitarios colles ambire solitum, vel scientie cupiditate vel glorie? Repeto enim, non dubitans ne lateat, ut tu fingis; notum enim spero non modo quid agam, sed quid cogitem. Dixi, igitur, ut doleres, et repeto ut doleas, tantam diversitatem nostre sortis agnoscens. Dum certe oculos tuos ille mestus atque horrens pelvium ferit aspectus, meos grata serenitas et agrorum ac nemorum letissimus viror lenit; dum auribus tuis irati ventris murmur intonat, meas suavis volucrum cantus et dulcis aque strepitus delectat; dum naribus tuis inclusus aer et aure tristioris flatus ingeritur, meas florum circumfusa diversitas et calcatarum odor mirus herbarum recreat atque permulcet; dum lingua hebes infelixque palatum tuum delibandis atris potionibus inviscantur, michi lingua in aliquo vel honesto colloquio vel salubri soliloquio detinetur; dum manus tua miserorum rimatur atque explicat purgamenta, mea aliquid scribit gratum posterisut sperodum legetur: quod certe scio, gratum michi dum scribitur; et si nichil, enim, maius, at saltem oblivia temporum malorum multarumque gravium et inutilium curarum animo meo affert; denique, dum tu lucrum cogitas aut rapinam, ego illud meditor, ut si possim, ex alto pereuntia lucra despiciam, et, ut sepessime stomaceris, dum tu, captus vilis lucri cupidine, grabatulos ambis ac latrinas, ego illa sola cupidine quam audisti florentes silvas et solitarios colles lustro. Sentis quam me non peniteat dixisse quod totiens repeto et exaggero? Magnifice forsan et de me altius loqui videor, sed a quodam magnanimo literatoque viro didici "magnifice loquendum adversus ignorantes". Brutus hoc in epystolis suis ait: patere me uti testimonio hominis incogniti apud te, notissimi apud doctos, et quem Tullius ac Seneca cum veneratione suscipiunt. Quanto ergo magnificentius atque altius loquendum adversus surdos? Alte locutus sum: sic oportuit ut audires. Hymnis quidem tuis carmen breve reddideram, sed iniuriam Musis hanc inferre nolui, ut eas insueto odore confunderem, tuumque ad limen cogerem, ubi se nunquam fuisse gloriantur.