Latin · ~33 min
4.13 to 4.14
Petrarch, Contra Medicum Quendam 4.13-14
Not analysed yet
Ecce multa michi que pene per dissuetudinem evanuerant ad memoriam reduxisti; gratiam habeo convitiis tuis. Exercent ingenium: bonum opus, nisi malo more pessimoque animo fieret. Hoc tibi examinandum linquo: ut libet, igitur. Ego et tacere possum, et loqui audeo, insultusque tuos nec opto, nec horreo; nec dum aculeos deposui; quod a te quoque graviter acceptum, quam vere dixerim puto sentias, nisi prorsus obtorpuisti. Ita tamen hoc accipias velim: si non post annum, sed ad iusti temporis spatium in aciem redis. Absit, enim, ut ab unius tempus non extimantis pendeam semper arbitrio: tempus michi carum est, fugamque eius intueor. Si ergo distuleris, tibi nichil, carte autem quod merebitur, que indignari non poterit, si illic posita fuerit, ubi auctor suus assidue cor, ingenium, manus, linguam, oculos, nares habet. Et tibi quidem in presens hec suffectura crediderim, ut aliquid in diem proximum reservemus. Tibi autem, lector, quisquis, otio abundans, in has forte literulas incidisti, pauca dicturus sum. Duo sunt quidem ad que perraro, nunquamque nisi invitus, venio: ad utrunque nunc iste mordacissimus convitiator me coegit. Gloriari et de seipso predicare vanum ac superbum, alteri detrahere iniuriosum et molestum est. Non audeo te rogare, ut mea legas opuscula. Altiorem tibi fertilioremque lecturam opto; sed hoc dicere audeo: si quicquid ab ineunte etate scripsi, etut putoscribam, cum his conferatur, que michi detractor iste violentus extorsit, neque sermo tam fervidus, neque tantum in reliquis omnibus iurgiorum, neque decima vel proprie laudis vel aliene infamie pars legetur; nisi quod olim memini me alterius cuiusdam, et certe maioris emuli, quem in alio terrarum tractu atque alia etate perpessus sum, rabiem, invidie facibus accensam, coactum, similiter tribus aut quattuor epystolis contudisse. Sed ea contentio lege carminis iuveniliter actitata est. Hoc deerat iniurie: ut a sene iam senior soluta oratione lacesserer, utque in omni etate et in utroque stilo compellerer insanire. Unum me solatur: utrobique lacessitus sum. Putabam aliquando fugisse latebris invidiam: fallebar. Illa me, ut video, vel subterraneis latitantem cavernis inveniet. Displicet persecutio, quamvis forte non inutilis, displicet invidia; sed invidie causa non displicet. Neque velim talis esse, in quem illa nil cogitet; at in quem nil audeat esse velim, nisi putem impossibile. Ausa est in Cesares, in reges, in philosophos; penitusque paucis contigitquod Salustius merito difficillimum dicit inter mortalesut gloria invidiam superarent. Illud contra facillimum multis accidit, ut gloria invidiam irritarent. Unum miror: quod cum hec pestis inter pares unique studio intentos oriri soleat, michi semper unde non debuit orta est. Deum testor: non libens ad respondendum olim veni, sed multo nunc magis invitus ad hec redeo, quamvis inter utriusque lingue principes interque sanctos virosquod multo mirabilius estquenam verborum certamina frequenter exarserint non ignorem. In immortalibus enim scriptis memorieque mandata sunt. Que probra, quas contumelias vel in Ciceronem Salustius non iacit, vel in eum ille non reiecit? vivum ipsis in verbis odium cernas. Non mitior, sed multo quoque acrior inter Eschinem ac Demosthenem, capitaliorque dissensio. Quis Ieronimi contentiones non audivit cum Rufino aquilegiensi? Quasdam quoque cum Augustino, lenius quanquam reverentiusque habitas, duras tamen atque mordaces. Verum hec et his similia in aliis quam in me libentius excusarem, sed cogor ubi nollem, et ad duo, michi in primis molestissima, per vim trahor. Quid enimlector, oro tequid est quod in me sponte glorier? Profecto, quamvis obtrectator meus quovis iusto extimatore rerum nichilo etiam, si dici liceat, minus sit, adeo ut stilus ipse meus, quodammodo frenum mordens, adversarii contemptu et ignobilitate superbiat, ego tamen, ut tibi verum fatear, meipso iudice, nichil sum, et siquid vel vere essem vel viderer michiquorum alterum cupio, alterum abominoran tamen ideo possem oblivisci illa sapientum pueris etiam nota consilia "Laudet te alienum, et non os tuum", et alius "Tollite inanem iactantiam; res loquentur tacentibus nobis"? Ex diverso autem, quid ego alterius nomen invadam? Iniuste agam, si honestum nomen; si infame, supervacue. Quod si forte de literis, ut fit, questio esset exortaverum est enim non solum illud "Quot capita tot sententie", sed illud quoque "Cuiusque capitis multas esse sententias"; unde sepe accidit, ut de una eademque re aliud mane, aliud sero, imo et in eodem instanti nunc hoc nunc illud uni et eidem ingenio videatursi ergo vel de scientiis inter se, vel de unius scientie terminis, vel de re qualibet dissensio incidisset, dicente uno quod alius non probaret, an statim ad iurgia veniendum et, quasi pugnando veritas quereretur, furore atque odio decertandum erat? Cur non potius meminisse illius sententie decebat, que in libro De finibus a Cicerone posita est, quam si legisti, parces nota repetenti, si minus, puto, non invitus leges? "Dissentientium" inquit "inter se reprehensiones etiam non sunt vituperande; maledicta, contumelie, iracundie, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indigne philosophia michi videri solent". Et sequitur: "Neque enim disputari sine reprehensione, nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest". Neque in disputando solum, sed etiam in atrocioribus causis doctrine huius meminisse profuerit. Hinc idem alibi: "Rectum est" inquit "etiam in illis contentionibus que cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna esse videamus, tamen dignitatem retinere, iracundiam pellere". Et sequitur: "Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, neque his, qui assunt, probari". Sane, quod ad disputandum pertinet, Latinis iste non fuerat disceptandi modus; licetut Cicero idem ait"sit ista in Grecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt". Que cum michi iampridem nota essent, et animus, natura quietis appetens, a contentionibus abhorreret, nunquam sponte fueram ad talia discensurus, nisi iste, quem alloquor, superbus, invidus, preceps, temerarius et ignoransut brevi eum tibi circumlocutione describamme nolentem, procacis ut ita dicam lingue sue manibus, ad hunc velut pulvereum ac strepentem iurgiorum campum ex arce tranquilli silentii detraxisset, ut quem delectet, porcorum more, ceno semper immergi, et cui ego nichil, sed omnis veritas, omnis virtus offensa sit. Itaque, lector amabilis, a te veniam peto, si in volutabrum iniuriosi colloquii protractus, contra naturam moresque meos aliquid dixi, quod aures tuas leserit, sicubi gloriosus de me, deque illo mordacius quam velles effatus sum. Magnificentius, fateor, fuisset utrunque contemnere; sed rara patientia est, quam non penetret acutum convitium. Proinde, sique iacula primus ille contorserit in nomen meumquod, quantulumcunque sit, augeri studeo, non minuisi pretereaquod molestius tuliquot quantisque mendaciis aures veri avidas impleverit, quam denique importune sit et scurriliter debacchatus audieris, et quis ipse sit noveris, spero tecum ipse dicturus sis: "Gloriatus es necessario; detraxisti vere. Primum excuso, secundum probo; nisi quia rem verbis equare nequivisti". Solebant equidem ingeniosi adolescentes ab insigni accusatione aliqua primum nomen auspicari, quasi victori accederet victi nomen, et fama multis quesita laboribus eventum unius iudicii sequeretur. Non infame negotium, ut mos erat, sed unde quosdam valde nobilitatos legimus. Hic si ex me lacerato senex idem sperat, spero ego quod fallitur, atque utinam non magis ad votum cogitatio sibi ulla succedat. Inventus est qui solius fame cupidine Philippum Macedonie regem interficeret, ut quidam putantapud alios enim causa cedis est iustior ; inventus est qui Diane Ephesie templum incenderet, ut vel insueto facinore notus esset, qui, ne per scelus assequi videretur quod optabat, Ephesii providerunt indicto supplitio, siquis eum historicus nominasset. Certe convitiator meus, qui non regem, non templum violavit, sed humilem solivagumque ruricolam, non hinc nobilitabitur; neque hic per me neque alibi nominandus, puto, nec per alios. Quis est enim tam vili deditus negotio, qui circa tam ieiunum nomen tempus expendat? Aut quis est qui, etsi eum antea dilexisset, non deinceps lividis adversus immeritum scriptis eius perlectis adversetur atque oderit? Ita, si fortassis hoc calle famam petit, necquicquam insanierit. Sin turbasse otium, et silentium meum interrupisse contentus est, quod decreverat implevit: aliquot michi dies eripuit quos nemo restituet, et a meis tramitibus abductum, ad durum et insolitum iter traxit. Quidni igitur turber, temporisque iacturam querar nec michi nec alteri fructuosam, nisi quantum studioso homini, modo animi crimen absit, et data sit occasio non quesita, in omni genere orationis exercendus est stilus? En in demonstrativo genere exerceor; mallem in laudibus exerceri. Ceterum, ut aliquando sit finis, is qui hanc michi necessitatem imposuit, in alienis finibus non inveniens quod querebat, revertatur ad proprias febres; tu lacessito faveas, lacessentem oderis, et valeas precor.