Latin · ~8 min
4.3 to 4.4
Petrarch, Contra Medicum Quendam 4.3-4
Not analysed yet
Sed iam satis est; iam te egrum egris tuis linquere meditor: illi te conficient, tu illos. Caret solitudo multis vulgi voluptatibus, sed abundat suis: quiete, libertate, otio; quamvis verum sit quod ait Anneus: "Otium sine literis mors est, et vivi hominis sepultura", et profecto solitarius ydiota, nisi forte Cristus valde continue secum sit, quantolibet in spatio terrarum sine ullis vinculis vinctus est. Unde non miror id tibi vite genus invisum. Quid enim hic ageres, nisi numerare horas, et querere quando cenatum secundum regulas tuas, quando cubitum ires? Quem circumscribere, seu cum quo clamare posses? Nullus occurreret: tecum loqui nescires. Id enim est hominum paucorum, et tamen his eisdem in locis parva, fateor, seu verius nulla copia. Sed nonnullo nec parvo quidem amore literarum tam bene tamque predulciter michi est, ut si statum animi mei nosses, putem te horam, qua natus es, odio habiturum, que te in illam miseram et infelicem vitam proiecit, et propter pecunie parve spem permagnas rapit angustias. Quid ergo locutus es miserabilis senex? Quid in me damnasti? Amarunt solitudinem patriarche, prophete, sancti, philosophi, poete, duces imperatoresque clarissimi. Imo vero solitudinem quis non amat, nisi qui secum esse non novit? Odit solitudinem quisquis in solitudine solus est, timetque otium quisquis in otio nil agit. Quantum vero habet unde tristetur qui, ut gaudeat, turbam querit! Plane miser est qui felicitatem sperat a miseris. O mendice medice, qui te, nature conscium, philosophum vocas, sic ubinam sit vera felicitas didicisti? Certe non opus est turbis confusisque clamoribus, non theatrico strepitu, non vulgo inter miserias plaudente, non quadrigis fundamenta quassantibus, non cruento foro, non nidore fumantium popinarum, et olentium acie coquorum atque aromata transmarina terentium, quos, vobis exceptis, nescio an efficacissimos omnium ministros mortis appellem. Nichil his omnibus est opus. Intus in anima est quod felicem et quod miserum facit. Hinc illud poeticum digne laudatur: nec te quesieris extra .