Latin · ~18 min
4.5
Petrarch, Contra Medicum Quendam 4.5
Not analysed yet
Constat autem nunquam melius esse anime quam dum, amotis obstaculis viteque compedibus, in Deum atque in se ipsam libera tandem et expedita convertitur. Enimvero id, dum sumus in terris, nusquam melius quam in solitudine fieri posse, etsi tu non capias, fatebuntur experti. Illud quoque platonicum, ab Augustino relatum et laudatum, notissime verum est: "Non corporeis oculis"ut verba etiam ipsa ponam"sed pura mente veritatem videri. Cui cum anima inheserit, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nichil magis impedire quam vitam libidinibus deditam". Que sententia a Virgilioquem tu spernis ut vespertilio aquilam, simia leonemelegantissime sub allegorica nube reconditur; quem locum pretereo, ne cerebellum tuum mole rerum opprimam. Quam doctrinam ab Archita tarentino, magno in primis et preclaro viro, didicisse Plato ipse potuerat, dum illum pithagoreosque alios visendi discendique gratia in Italiam venisset. Ille enim, ut apud Ciceronem Cato meminit, nullam capitaliorem pestem quam corporis voluptatem hominibus dicebat a natura datam. Deinde, enumeratis malis que ex voluptatis radice nascuntur, illud addebat: "Cum homini sive natura sive quis deus mente nichil prestabilius dedisset, huic divino dono nichil tam inimicum esse quam voluptatem. Nec enim, libidine dominante, temperantie locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere". Quibus ita se habentibus nec illud ambigitur: et quod beatam perfectamque animam fieri vetat summo studio vitandum, et virtutem in proprio non inimice sue regno esse querendam. Iam illud ne probari quidem est necesse: civitatem libidinum esse sentinam, omniumque ibi turpium voluptatum illecebras scaturire. Piget nunc, pudetque conclusiunculas infantiles tuo more subnectere. Tu, qui logicam spuis, facile consequentiam vides. At ne nimis urgeam, excusare nunc etiam iudicium tuum libet. Profecto enim solitudinem odisse mechanici est. Facis, fateor, quod te decet. Ubi enim nisi inter turbas credulas fatuorum ingenioli tui mercimonium ostentares? Posses hic quidem esurire: totius anni mendacia una te luce non pascerent. Iure igitur locum fugis, moribus tuis adversum. Illud iniuste agis, quod inter studiosos literarum ac mechanicos non discernis. Linque solitudinem his quibus nec falli nec fallere est animus, qui nec pauperiem timent nec divitias venerantur, sed utrinque paribus spatiis delectantur absistere, qui honestissimam voluptatem ex libris, ex ingenio, ex animi agitatione percipiunt. Tu autem, nullo prohibente, habita ubi te matutina muliercularum cohors in publico sedentem adeat, circumstrepat, interpellet. Tu pro tribunali, stricto pallido labello elatoque rugoso supercilio, suspirans examines quid ea nocte quis minxerit, et vix tandem quassanti capite sententiam feras: "Ille peribit, iste curabitur". Quam cum falsam finis ostenderit, apud te non prius mendacium quam excusatio sit inventa. Sin vera forsan evaseritfieri enim non potest, ut quisquam tam plenus mendaciorum sit, quin casu saltem veri aliquid multiloquio misceaturexultes ac tumeas, ipsumque te putes Apollinem et Delphis oraculum processisse. Non es itaque totus amens: locum tibi aptissimum delegisti. Habitant reges in urbibus, presidesque terrarum et iudices, quique coercendis vulgi moribus presunt, quos reipublice necessitas excusat horum presentiam requirentis; habitant ibi aliquo gravi negotio detenti: hos proprie ius necessitatis absolvit; habitant ibi voluptuosi atque cupidinarii, quibus placet fornix et uncta popina, ut ait Flaccus; habitant ibi circumscriptores, mimi, fures, totumque id genus; ibi postremo habitant mechanici, quibus omnibus propositum unum: vel fallere vel lucrari. Tibi utrunque propositum est; quod intendis, alibi non potes: fuge igitur solitudinem, urbes ama. Quinetiam, siquid michi credis, illic tibi non suburbium elige, sed plateam. Quid multa? Doctos ut scopulum cave, habita inter stultos. Venator nemora; piscator aquas; sequitur lupus indefensum gregem; circulator, mimus, fur, impostor divites, stultos, credulos insequitur: nichil sane circulatori gravius, quam ludum suum ab astante cognosci. Hincne me omnino rusticum putes, quia rure habitohinc illud venenum visceribus tuis sparsum, quod te quiescere non sinit. Cum enim pontificem maximum hinc morbo, hinc quorundam fraude vel ignorantia circumventum cernerem, eum certe fideliter sedut res docuitfrustra premonui. Licet enim tunc evaderet, in eosdem tamen laqueos mox reversus, utilisque consilii vel immemor vel contemptor, totum se vobis tradidit. Ubiquod sepe acciditmelior pars numero victa est, tuaque et ceterorum ignorantium prevalente sententia, intempestivis remediis et immodicaut fertursenilis sanguinis rapina, illum, si sineretur adhuc forte victurum, pontificali solicitudine liberastis. Ita brevi tempore caput mutavit Ecclesia, et antequam nos nostre contentionis, isunde contentio orta eratvite sue finem repperit, te iuvante. Hoc quenquam animadvertisse fers graviter? Sed certe non solus ego ludos vestros intelligo: quid soli michi irasceris? An quia solus e cuntis ludo astantibus mutire ausus sum, ut qui fallebatur adverteret? Habes prope iustam iracundie causam, circulator: pulverem tuum funiculumque detegere, quinetiam spargere atque confringere volui, fateor; fecissemque, si michi creditum fuisset.