Latin · ~9 min
4.6
Petrarch, Contra Medicum Quendam 4.6
Not analysed yet
Unum tibi satis inculcare nequeo; nec enim decies repetiisse sufficiet. Si in me rabies tua, ignorantie sibi conscia, linguam urgebat, quid poete meriti, quorum nec aliquem noscis nec aptus natus es noscere? Ut sim ego poetaquod tu potius dicis, et ego patior, quam credamquid tamen ideo? Non ego te carmine aut ullo poetico mucrone confixeram, sed pedestri solutoque sermone leseram, quodque maius impatientie tue signum fuerit, non ad te sed ad alterum transmisso. Neque enim de te, sed de ignorantibus atque discordibus, quorum tunc ego te principem nesciebam. Quotiens tibi iam dixi: frustra despumas in poetas, aerem verberas, in ventum furis. Neque enim poetice lesus es. O cerebrum plumbeum! Hoc non potes intelligere, cum philosophia et logica tue sint! Et miraris si te surdum cecumque, aut si saxeum vocem! Quid tecum amplius quam cum aliquo ex his scopulis Sorgie impendentibus loqui iuvat? Nisi quod ille aliquid forte, tu nichil ad quesita respondes. Leserim ego te: quid poetica meruit? Sim poeta: telum illud veritatis quod, ut video, alte descendit in cor tuum, non loro poetico, sed nuda manu et verbis puris atque simplicibus missum erat. Philosophe ingens, quero a te: an si te musicus non cantu, sed verbis offenderet, vel Aristoxenum vel ipsam musicam condemnares? An siquis astrologus non quadrantem eneum, sed baculum tibi quernum in calvitium impegisset, malediceres Ptholomeo? An si te vel agricola non stiva sed saxo feriat, Hesiodum carperes aut Palladium? Vel piscator non hamo, sed gladio percutiat, Petro detrahes aut Andree? An ego, quia tu michi oles, Ypocratis vel Asclepiadis memoriam lacerabo? Satis est adversarium ferire, etiam ne, ob unius hominis odium, humanum omne genus oderis, multosque tibi hostes feceris, impar uni. Hec repetere visum est, ut, quod ingenio non potes, crebra saltem repetitione concipias te, dum me invaderes, iratum fuisse, dum poeticam lacesseres, furiosum: utrobique non modo mendicum literarum, sed omnis inopem rationis. Et cum poetis quidem deinceps, ut libet, michi iam parcere poteras: odii causa sublata est. Hactenus enim ludum tuum volui impedire, nec potui; posthac impedire nec cogito nec oportet. Hunc enim pontificem habemus, quisi verum audionugas tuas non pluris faciat quam sint, quique vel innata prudentia vel exemplo novo et insigni tales facile vitet insidias.