Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.2
Petrarch, Epistula M. Tullio Ciceroni 1.1-2
Not analysed yet
Si te superior offendit epistola (verum enim, ut ipse soles dicere, quod ait familiaris tuus in Andria: "Obsequium amicos, veritas odium parit"), accipe quod offensum animum ex parte mulceat, nec semper odiosa sit veritas; quoniam veris reprehensionibus irascimur, veris laudibus delectamur. Tu quidem, Cicero, quod pace tua dixerim, ut homo vixisti, ut orator dixisti, ut philosophus scripsisti. Vitam ego tuam carpsi, non ingenium aut linguam, ut qui illud mirer, hanc stupeam. Neque tamen in vita tua quidquam praeter constantiam requiro, et professioni philosophicae debitum quietis studium, et a civilibus bellis fugam, extincta libertate ac sepulta iam et complorata Republica. Vide ut aliter tecum ago ac tu cum Epicuro multis in locis, sed expressius in libro De Finibus agebas. Eius enim ubilibet vitam probas, rides ingenium. Ego nihil in te rideo, vitae tamen compatior, ut dixi, ingenio gratulor eloquiove. O Romani eloquii summe parens, nec solus ego, sed omnes tibi gratias agimus, quicumque Latinae linguae floribus ornamur; tuis enim prata de fontibus irrigamus, tuo ductu directos, tuis suffragiis adiutos, tuo nos lumine illustratos ingenue confitemur: tuis denique, ut ita dicam, auspiciis ad hanc, quantulacumque est, scribendi facultatem ac propositum pervenisse. Accessit et alter poeticae viae dux; ita enim necessitas poscebat, ut esset et quem solutis et quem fraenatis gressibus praeuntem sequeremur, quem loquentem, quem canentem miraremur, quoniam cum bona venia amborum neuter ad utrumque satis erat, ille tuis aequoribus, tu illius impar angustiis.
Non ego primus hoc dicerem fortasse, quamvis plane sentirem; dixit hoc ante me, seu ab aliis scriptum dixit, magnus quidem vir Annaeus Seneca Cordubensis, cui te, ut idem ipse conqueritur, non aetas quidem sed bellorum civilium furor eripuit. Videre te potuit, sed non vidit, magnus tamen operum tuorum atque illius alterius laudator. Apud hunc ergo quisque, suis eloquentiae finibus circumscriptus, collegae suo cedere iubetur in reliquis. Verum expectatione te torqueo; quisnam dux ille sit quaeris? nosti hominem, si modo nominis meministi: Publius Virgilius Maro est, Mantuanus civis, de quo egregie vaticinatus es. Cum enim, ut scriptum legimus, iuvenile quoddam eius opusculum miratus, quaesivisses auctorem, eumque iuvenem iam senior vidisses, delectatus es, et de inexhausto eloquentiae tuae fonte, cum propria quidem laude permixtum verum tamen praeclarumque ac magnificum illi testimonium reddidisti. Dixisti enim: