Latin · ~10 min
Lines 1.3-1.7
Petrarch, Epistula M. Tullio Ciceroni 1.3-7
Not analysed yet
Magnae spes altera Romae.
Quod dictum ex ore tuo auditum adeo sibi placuit inseditque memoriae, ut illud post annos viginti, te pridem rebus humanis exempto, divino operi suo eisdem penitus verbis insereret ; quod opus si videre licuisset metatus esses, de primo fiore tam certum te venturi fructus praesagium concepisse. Nec non et Latinis gratulatus Musis, quod insolentibus Graiis vel reliquissent ambiguam, vel certam victoriam abstulissent ; utriusque enim sententiae auctores sunt: te, si ex libris animum novi, quem noscere mihi non aliter quam si tecum vixissem videor, ultimae assertorem futurum, utque in oratoria dedisti, sic in poetica palmam Latio daturum, atque ut Aeneidi cederet Ilias iussurum fuisse non dubito, quod iam ab initio Virgiliani laboris Propertius asseverare non timuit. Ubi enim Pierii operis fundamenta contemplatus est, quid de illis sentiret, et quid speraret aperte pronunciavit his versibus:
Cedite Romani scriptores, cedite Graii;
Nescio quid maius nascitur Iliade.
Haec de altero Latinae duce facundiae, magnaeque Romae spe altera. Nunc ad te revertor. Quid de vita, quid de ingenio tuo sentiam audisti. Expectas audire de libris tuis quaenam illos exceperit fortuna, quam seu vulgo seu doctioribus probentur. Extant equidem praeclara volumina, quae ne dicam perlegere, sed nec enumerare sufficimus. Fama rerum tuarum celeberrima atque ingens et sonorum nomen; perrari autem studiosi, seu temporum adversitas, seu ingeniorum hebetudo et segnities, seu quod magis arbitror, alio cogens animos cupiditas causa est. Itaque librorum aliqui (nescio an irreparabiliter) nobiscum qui nunc vivimus, nisi fallor, procul dubio periere; magnus dolor meus, magnus saeculi nostri pudor, magna posteritatis iniuria. Neque enim satis infame visum est ingenia nostra negligere, ne quid inde fructuosum perciperet sequens aetas, nisi laboris etiam vestri fructum crudeli prorsus et intoleranda corrupissemus incuria. Namque quod in tuis conqueror et in multis virorum illustrium libris accidit; tuorum sane, quia de iis mihi nunc sermo erat, quorum insignior iactura est, haec sunt nomina: Reipublicae, Rei Familiaris, Res Militaris, De Laude Philosophiae, De Consolatione, De Gloria, quamvis de hoc ultimo magis mihi spes dubia, quam desperatio certa sit. Quin et superstitum librorum magnas partes <. . . >,ita ut, veluti ingenti praelio oblivione et ignavia superatis, duces nostros non extinctos modo sed truncos quoque vel perditos necesse sit lugere. Hoc enim et in aliis multis, sed in tuis maximo Oratoris, atque Academicorum, et Legum libris patimur, qui ita truncati foedatique evaserunt, ut proprie melius fuerit periise.