Latin · ~3 min
Lines 1.8-1.14
Petrarch, Epistula M. Tullio Ciceroni 1.8-14
Not analysed yet
Reliquum est ut urbis Romae ac Romanae Reipublicae statum audire velis, quae patriae facies, quae civium concordia, ad quos rerum summa pervenerit, quibus manibus quantoque consilio fraena tractentur imperii? Isterne et Ganges, Iberus, Nilus et Tanais limites nostri sint? An vero quisquam surrexerit
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
aut
super et Garamantas et Indos
Proferat imperium,
ut amicus ille tuus Mantuanus ait. Haec et his similia cupidissime auditurum te auguror; id enim pietas tua suggerit, et amor erga patriam usque in tuam perniciem notissimus. Verum enim tacere melius fuerit. Crede enim mihi, Cicero, si quo in statu res nostrae sunt audieris, excident tibi lacrimae, quamlibet vel coeli vel erebi partem teneas. Aeternum vale. Apud superos, ad sinistram Rhodani ripam in Transalpina Gallia eodem anno, XIV Kalendas Ianuarii.
Petrarch Neo-Latin The Latin Library The Classics Page