Latin · ~5 min
1.14 to 1.18
Petrarch, Numa 1.14-18
Not analysed yet
14. Nume ergo Pompilii et quieta et sapiens, qua datum erat ulli hominum, vita fuit et tranquillus ac facilis vite finis, nullis interpellantibus motibus vel civilibus vel externis. Obiit senexsepultusqe est sub Ianiculo; tantumque tributum huic regi novimus, ut que ipse sanxisset nullus hominum nisi idem ipse infirmaree aut mutare presumeret. 15. Siquidem post annos circiter quingentos, sub tempus belli macedonici, in agro Petilii scribe qui ad Ianiculum erat, agricola cui Terrentio nomen fuit sulcum miliente profundius, invente sunt arce due papidee plumbo operte; quarum altera sepulcrum regis erat, in altera libri regis latini septem et totidem greci alternis candelarum facibus impliciti, illi quidem de iure pontificio, hi autem de sapientia conscripti. 16. Qui cum a paucis lecti contra religionem temporum illorum et sacrorum ritus visi essent, iurante seu iusiurandum offerente pretore nequaquam expediens esse reipublice libros illos servari aut vulgari, senatu iubente atque populo spectante combusti sunt. 17. In quibus opinari fas est, idque nostrorum quosdam opnatos video, sapientissimum regem ad ferocem populum frenandum metu celestium et pro tempore utili mendacio diu usum, tandem morti proximum, cum pacata satis omnia sprraret nec iam amplius figmento opus arbitaretur, veritai nude operam dedisse; quamvis, ut est dictum, occupatis superstitione animis veritas ipsa reiecta sit, sicut sepe animi passionibus victa reicitur. Petrarch Neo-Latin The Latin Library The Classics Page