Latin · ~8 min
1.7 to 1.13
Petrarch, Numa 1.7-13
Not analysed yet
7. Cui et ministros instituit, sacerdotes ac flamines virginesque Vestales, stipendiumque de publico vestesque et reliqui habitus insignia iubet et ancilia solemniter circumferri cerimoniasque multimodas observari; quique omnibus his preesset, ad quem omnia referrentur, patritia de gente summum ststuit pontificem, quem prefecit et infernorum sacris et funerum et procurationi fulminum atque prodigiorum; multa insuper id genus que persequi longum et religiosis vere animis atque auribus vanum etiam supervacuumque est. 8. Ille tamen ad hec omnia ex archano divinitatis elicienda aram Iovi Elicio Aventini collis in vertice erigit dedicatque. Annum preterea in menses duodecim, duobus primis ianuario multas atque utiles, primus apud Romanos legifer. 9. Que ut in vulgi animos altius cunta descenderent, que cunque ageret se divino monitu alloquioque edoctum simulans, sic et diis accepta populosque salubria se sancire suadet persuadetque, figmento locum et tempus ydoneum nactus, in nemus siquidem Aricinum intempeste noctis silentio ventitabat. 10. Illic, cavo quodam et umbroso specu, ubi et ipsi nuper cognoscendi studio fuimus, iugis ad fontem atque submotis solus arbitris se se includens, tempus de industria terebat, metu interim comitibus et veneratione perfusis; consecraverat, de omni statu reipublice se tractasse fingebat :et commento fides habita. 11. Sic his omnibus velut dei ore prolatis adhuc simplex et credula plebs intenta, tres et quadraginta annos, tot enim regnavit, in summa pace vicinorumque omnium, qui prius oderant, amore ac reverentia conquievit. 12. Hac sapientie et virtutis fama scriptores quidem adducuntur, at Numam regem Pitha- gore pholosophi fuisse discipulum opinentur. Quos tam termporum quam locorum ratio redarguit; nam et Pithagoram non Nume sed Servii Tulli temporibus, centum et eo amplius post annos, nec tunc Rome sed extremo Italie in angulo floruisse compertum est. 13. Id ergo proprius vero est nullo peregrino magisterio sed vetusta sue gentis disciplina, quam toto tunc orbe sanctissimam fuisse constat, vel, ut certius loquar, illo inspirante qui reges et philosophos doctos facit, regem hunc doctum adeo evasisse; quo etiam inspirante ille philosophus, alibi quidem et etate alia atque alio sciendi genere, doctus fuit.