Latin · ~9 min
1.1 to 1.8
Petrarch, Romulus 1.1-8
Not analysed yet
1. Romulus Romanorum regum primus Romaneque reipublice parens fuit, ardentis animi vir in primis atque armis eximius; talem venturis nempe successibus fata prospexerant, quo auctore, tot circumtonanibus vicinorum minis e dumosis collibus in celum usque venturi imperii fundamenta consurgerent. 2. Neque enim tuto poterat molli aree tanta rerum moles imponi; solum stabile vehementisque ducem spiritus res tanta poscebat. Affuit, atque ubi prius herbarum vix armento satis herculeo, vix capellis Faustuli abunde frondium esse consueverat, illic arcem omnium terrarum struxit ac supremum mortalibus principatum. 3. Is ergo cum Remo fratre simul Rea Silvia, que et Ilia dicta, matre haud dubia, Marte autem seu ficto patre seu credito genitus, ubi primum lucis limen attigit, non in matre solum sed in se etiam ac fratre sevitiam Amulii Albanorum regis expertus est. 4. A quo in Tyberim mergi iussi casu quodam seu, quod de tanto futuro imperio credi licet, divina providentia liberati sunt immensis rebus insperata primordia preparante. Supergresso enim forte ripas amne inaccessibilique alveo stagnantibus secus ripam vadis, abiecti, abeuntibus regii sceleris ministris, incolumes evasere. 5. Eo rursus seu vera seu ficta lupa -utraque enim fama est -infantum vagitu excita et quasi humanitus miserata diverterat; cuius lacte alti interim, donec a pastore regio -Faustulus is erat quem supra nominavi -labellis fere ubera sugentes, lupa illos itidem relambente, reperti et usque ad pubertatis annos caritate patria educati sunt. 6. Enimvero tunc in dies magis ac magis indoles emergere factisque clarescere, iam cari undique lateque terribiles nil inausum linquere, iamque altor ipse rebus monitus in ea, quam ab initio conceperat, opinione firmari regios adolescentes fore. 7. Id aliquandiu celatum tandem patuit. Remo capto a satellitibus regis et pene destinato atque ad solatium iniurie materno avo Numitori tradito, cuius in agros fratres ambo impetum fecisse fefebantur; quo conspecto, non in iram versus, ut mos est, pro iniuria illata, 8. sed latenti quadam animi dulcedine erga illum motus et, audito quod gemini essent extimataque hinc etate hinc effigie generosa minimeque pastoria, nepotum in memoriam adductus querendoque circumstantias, pedetentim eo pervenerat ut hunc paulominus nepotum suorum alterum esse minime dubitaret, itaque liberius illum habere non ut captivum sed, quod vere erat, ut suum.