Latin · ~7 min
1.9 to 1.14
Petrarch, Romulus 1.9-14
Not analysed yet
9. Hinc in perniciem regis pronior via; siquidem, patefacta Romulo non modo presenti conditione fraterni status sed origine etiam utriusque in id tempus poccultata, admonete putativo eos patre non sua, ut crediderant, sed regia stirpe progenitos, eitaque per ordinem et eorum simul et avi ac matris iniuria, rebus cognitis animosior Romulus et non modo liberaturus fratrem, sed illum seque et avum et matrem vindicaturus accingitur; non aperto quidem impetu, impar viribus, sed clanculum iuvenibus hinc atque hinc missis, qui una hora in regiam convenirent. 10. Sic dispositis insidiis et in tempus accurente Remo, in Amulium irruitur incautum et tale nichil opinantem. Ceso rege, Numitor, Amulii frater et ab illo pridem regno pulsus, restituitur, non minus nepotum repertorum quam recuperati regni insperat sorte letus. 11. Inde autem quod ingentibus animis augustum avitum regnum videretur, Alba avo derelicta ipsi, vel infantie cunabula vel periculi sui locum amantes, ad iacienda illic nove urbis fundamenta festinant. 12. Sic auspicato horrida et ut proprie dicam pastoralis regia, mox futura aurea, in Palatino monte construitur et, fratre quidem auspiciis victo, Romuli solius ex nomine urbi nomen inditum, orbi postmodum populisque et regibus formidandum. 13. Ceterum seu hinc orto certamine, seu contempto fratris edicto Remus nova menia transcendens interficitur et, sive imperii cupiditas sive ille iustitie rigor fuit, variat enim in multis vetustissime rei fides, unus Romulus regni frena sortitus patrios simul externosque sacrorum ritus instituit, regiumque habitum et insignia ac lictores duodecim sibi assumpsit, et novas leges edidit, unicum et populi glutinum et pacis ac concordie fundamentum. 14. Tria hinc maxime providenda videbantur, et consilium scilicet et augmentum cepte urbis et longevitas; erat enim parvis in menibus magna raritas accolarum, eaque ipsa brevissimi temporis spem dabat propagande sobolis deficiente commercio.