Latin · ~9 min
1.21 to 1.27
Petrarch, Romulus 1.21-27
Not analysed yet
22. Proximi Anthemates, in Romanos agros facto impetu, victi sunt amissumque oppidum; sed Hersilie romulee coniugis interventu, que una raptarum erat raptarumque omnium preces ac vota regis auribus in vehebat, misericordiam adepti victricemque in urbem recepti sunt. 23. Dehinc Crustumeni arma moventes facili Marte fraguntur, enitescente in dies Romuli virtute, tranlatisque Romam victis crescente urbe hostium ruinis. Plus negotii cum Sabinis fuit qui, quo serius eo maturius agentes, capta per dolum aece Capitolii, proditrice virgine filia Spurii Tarpei qui custos arcis erat -a quo rupi nomen -,adhuc tenere urbis in visceribus anceps prelium intulerunt e loco superiore pugnantes. 24. In quo quidem corruente Hostio Hostilio, qui pro partibus romanis acerrime dum potuit steterat, romana acies omnis avertitur, reluctantem quoque ipsum Romulum impellens. 25. Ille autem, cum nichil humane opis iam speraret, armatas ad celum manus erigens, Iovemque ceu presentem compellans, consternatosque animos suorum celesti ope firmaret ac sisteret, Statori Iovi templum. ut scriptoribus placet secundum Rome, vovit et, quasi receptis celo votis audentior, iam Iovem iubere clara suis voce denuntians. 26. Hinc, et regis exemplum et Iovis imperium secuta, acies in hostem redit; quorum insperato reditu et ante aciem pugnantis Romuli acri incursu mutatus pugne status; et iam fugiant qui fugabant. Inter quos ipse quoque Metius Curtius, Sabinorum secundum regem vir clarissimus et illo die ante alios factis ac virtute conspicuus, impetum non tulit. 27. Palus illi proxima et discrimini fuit et saluti, in quam territi saltu cornipedis invectus magno suorum metu, in adversam tandem ripam hortantium viamque monstrantium confirmatus vocibus emersit; et hinc quoque paludis ortum nomen :lacum curtium dixere. Hoc recepto aucti suis animi rursumque, variente licet iam fortuna inclinataque in Sabinos belli mole, concurritur. 28. Hoc in statu insperate viam pacis invenit pietas :pugnantibus hinc viris hinc patribus, sexus immemor ac periculi raptarum acies intervenit, laccrimosis precibus miserando habitu vel belli finem vel, si pergerent, in se prius belli causam verti gladios obsecrantes, quam se se in presens cede mutua, in longum vero sobolem immeritam ex se ortam, hi filios hi nepotes, tristi parricidio inquinarent, necdum culpe capacibus eternam infamiam irrogarent.