Latin · ~8 min
1.15 to 1.20
Petrarch, Romulus 1.15-20
Not analysed yet
15. Primum igitur centum ex patribus in senatus lectis -ab etate dicto ordine, nam patrum nomen ab amore curaque reipublice ortum erat-, secundum vero dus inter lucos instituto asilo effectum -sic sanctum templum Greci vocant-, quo aperto multa illico vicinis e regionibus turba confluxerat; tertium nuptiis fiendum apparebat, virilis enim tantum sexus nonnisi unius populum spondebat etatis. 16. Que quoniam superbe quin et ignominiose a finitimis negabantur, vi et ingenio parte sunt; siquidem, repulse ira et dolore dissimulato interim ac supresso, exquisitos rex Neptuno ludos parat edicique diem per vicinos populos iubet. Qui affuit, concursus ingens utriusque sexus proximis ex urbibus atque oppidis Rome fuit et ludorum studio nec minus visende nove illius et ceu subito nate urbis desiderio. Medio igitur spectaculo, versis in ludos omnium oculis animisque, ex condicto rapte virgines, non ad stuprum sed ad nuptias spemque progeniei. 18. Itaque inter indignationem et lacrimas delinite blanditiis raptorum, ante alios Romuli, singule singulis matrimonio iunguntur. Hinc multorum causa radixque certaminum. Questi patres et affines virginium violentiam perfidiamque hospitum, a quibus invitati ad ludos gravissima omnium iniuria se affectos dicerent, raptim se ex urbe proripiunt reversique domum mesti querelas ingeminant, scelus exaggerant, arma capiunt, ultionem parant. 19. Fit ex omnibus populis conventus ad Titum Tatium Sabinorum regem, quod illic et potentie plurimum esset et iniurie. Verum, quia preceps ira moras consiliumque non recipit et pro ardore animorum apparatus belli segnis videbatur, quisque per se, non expectantes alterutrum, in bellum ruunt, primique omnium Ceninenses cum exercitu in Romanos fines irrumpunt. 20. Quibus occurrens Romulus hostes in fugam vertit, regemque hostium Acronem singulari certamine congressus interficit, urbemque illorum et fuga populi et morte regis attonitam facili capit incursu. 21. Ipse victor Romam rediens victi regis exuvias in Capitolium defert, templumque Rome primum extruit dedicatque sub nomine Feretrii Iovis, quo victores romani duces nonnisi de singulari prelio cesis hostium ducibus opima que vocant ferrent spolia. Illic ergo venturi temporis ad exemplum cesi regis spolia suffixit, rarum valde sed eximium posterorum decus.