Latin · Elegiac couplet
Lines 31-34
Petronius, Fragmenta, carmina 31-34
Not analysed yet
Indica purpureo genuit me litore tellus,
Candidus accenso qua redit orbe dies.
Hic ego diuinos inter generatus honores
Mutaui Latio barbara uerba sono.
Iam dimitte tuos, Paean o Delphice, cycnos;
Dignior haec uox est quae tua templa colat.
Naufragus eiecta nudus rate quaerit eodem
Percussum telo, cui sua fata legat.
Grandine qui segetes et totum perdidit annum,
In simili deflet tristia fata sinu.
Funera conciliant miseros, orbique parentes
Coniungunt gemitus, et facit hora pares.
Nos quoque confusis feriemus sidera uerbis,
Et fama est socias fortius ire preces.
Aurea mala mihi, dulcis mea Marcia, mittis,
mittis et hirsutae munera castaneae.
omnia grata puta; sed si magis ipsa venires,
ornares donum, pulchra puella, tuum.
tu licet adportes stringentia fella palatum,
tristia mandenti est melleus ore sapor.
at si dissimulas, multum mihi cara, venire,
oscula cum pomis mitte: vorabo libens.
Si Phoebi soror es, mando tibi, Delia, causam,
Scilicet ut fratri, quae peto, uerba feras:
"Marmore Sicanio struxi tibi, Delphice, templum
Et leuibus calamis candida uerba dedi.
Nunc si nos audis atque es diuinus, Apollo,
Dic mihi, qui nummos non habet, unde petat."