Latin
35
Petronius, Fragmenta, carmina 35
Not analysed yet
Omnia quae miseras possunt finire querellas,
In promptu uoluit(==VOLUIT) candidus esse deus.
Vile holus et duris haerentia mora rubetis
Pungentis stomachi composuere famem.
Flumine uicino stultus sitit, effugit Euro
Cum calidus tepido consonat igne rogus.
Lex armata sedet circum fera limina nuptae:
Nil metuit licito fusa puella toro.
Quod satiare potest, diues natura ministrat:
Quod docet infrenis gloria, fine caret.