Latin
PROPOSITIO DVODECIMA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 32
Unproofread scanNot analysed yet
iuxta regulam inuenies 166; vlnas, profunditatem nimirum Fontis vsque ad aquam. Ad huiusmodi dimensionem quomodo te pares, si non aliunde, ex hac certe poteris addiscere figura. Viterius deinde per aquam vsque ad fundum mensurare hoc modo non potes, visus enim per ipsam aquae crassiciem suo non potest penetrare acumine, quin potius ab ipsa repellitur, sicut te pulchre docet perspectiua. Hic autem quod nullum tibi Canonem pono, si forte filum cadat supra puncta vmbrae versae, in causa est, quod nullus Fons tantae reperitur capacitatis seu amplitudinis, vt in eo commensurando filum ad ista puncta decidere queat, Quorsum ergo de re velut impossibili &quae nunquam contingit, plurimas tibi regulas proponerem? Artem mensurae potui praestare profundi, Artem non potui tradere, ut haud caderes Sinorim hanc, Craesumque Mydamque ualere iuberent, Verum ars haec etiam; numque sepulta latet