Latin
PROPOSITIO DVODECIMA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO DECIMATERTIA ¶An ex Fonte aliquo aqua vel in arcem vel vrbem duci queat, solerti speculatione praeuidere. AQuae ductus ex fontib. maxime in locum non editiorem quamuis parum artis habeant, Itn quia eam rem plures quoque homines (quod fere fit) admirantur quam sciant, visum est hoc quoque loco declarare. Si forte ex fonte aliquo aquam per cannales in vrbem aut arcem aliquam ducere &dirigere voles, principio sit ne quod intendis possibile, hoc modo me &consultore comperięs &comite, Eia age igitur ad Fontem hunc mecum accedito, illique iam proximus Quadrantem nostrum aequaliter Fonti (ipsi nimirum superficiei aquae) retine,, &filum eius directe dependere sine super lineam EG, sicque vrbem istam aspice seu arcem, ad quam oculos tuos intendens, si supra ipsam videre queas, scias aquae huius deductionem esse possibilem HDSDE sin vero infra eam aspicias, impossibilem. Et tamen ne in hoc quoque omnino frustra laboraris, scire te volo quod quanta tibi apparet in visione tua latens sub vrbe profunditas, in tanta altitudine fontis illius aqua adduci potest. tantia, interpositi sint montes pluFit interim, vt quum magna sit Fo videas vrbem, nec si apud vrbem, fonces em! rimi multęque valles, et tunc neque, si apud for tem queas cernere. Hic itaque apud fontem incipiens, per pinnacidia obseruabis in proximo monte notam aliquam insignem, cadente interim perpendiculo super lineam EDG, Deinde eo progressus simili modo signum notabile obseruabis in alio monte, &sic deinceps, tantisper dum ex aliqua eiusmodi nota vrbem conspicias aut arcem, Et tunc quidem si radij visuales per pinnulas transmissi vrbem excedant &superent, aquae illius deductus agnoscitur esse possibilis, Si vero radij visuales ad arcem aut vrbem non pertingentes, sub illa ad montem tantum leuiter porriguntur, noris eo vsque nec altius aquam fontis propo siti adduci posse, &id tamen non satis fortiter.