Latin
PROPOSITIO DVODECIMA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quoque profundius illis aquam emittas, hoc celco rius rapidiusque effluet. Id adeo hac tibi voluimus significare figura. Operę praetium est priusquam aqua in vrbem magnis deducatur tum sumptibus tum laboribus eam diligenter probare, expediat ne &conducat humano vsui, puta sit ne dulcis, clara, pura, leuis pondere, &si fluat longius. an non aliquid in ea iunci musciue prognascatur, Cuiusmodi sane aquae vt sunt putrefactioni proximae ita minime salubres. Est autem &hoc salubritatis signum non exiguum, si in ea legumina statim percoquantur, id . n. quo fit celerius, eo salubrior est aqua. Videndum in hac re est quoque, si aqua in olla munda igni adposita, post ebullitionem paulatim ex ea effusa nihil post se vel sordium vel harenae Praeterea si eius aquae in imo ollae relinquat, tunc enim salubrior quoque habenda est. guttula super speculum aut metallum bene politum effusa, illo rursus per se siccato, nullam plane post se maculam dimiserit, signum est salubritatis. Quod si vero fontem de nouo quęrere voles, aquam (quod aiunt) è pumice, qui ipsus sitiat, postulans, nihil agas, retulerit plurimum obseruare te principio sit ne eo loco aqua, id autem vt certo cognoscas, en Victruuianum consilium tibi, Ante Solis exortum priusque ille humiditatem noctis omnem ex imis terrae venis visceribusque velut scaturientem absumat, ad locum istum pergito, ibique procumbe humi mento paulisper supra terram sublato, &dein sic composito corpore huc atque illuc (aequaliter tamen tenens neque vel eleuans vel deprimens caput) respice diligenter &obserua sicubi videas ibi euaporantes ex terra humores &se concrispantes atque inter se velut luctantes instar cadentis nebulae, id vbi deprehenderis, non est quod dubites esse ibidem aquam in terra latitantem. Quamuis non solus hic est inueniendorum fontium modus, sunt enim plurimae adhuc &quidem naturales experientiae quibus inclusas terrae visceribus aquas inuestiges.