Latin
PROPOSITIO SEPTIMA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 41
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO SEPTIMA ¶Horam nocturnam ex stellis fixis agnoscere. CTellas fixas ad hoc nostrum institutum adcommodatas in Quadrante nostro vtique Siam supra cognoscere didicisti, plura itaque hoc loco dicere supersedeo. Tantum tu vide &hoc mihi obserua, si quando stellam ex fixis aliquam tibi vt idoneam proponis, ex qua horam discernas, super eandem statim brachiolum cum filo hoc est litera P. repone iuxta scalam planetariam, &super eam quoque vnionem colloca in imo instrumenti iuxta manubrium, Dein per pinnulas, vt supra fecisti, contemplare stellam, &horam stellae sumbinde tibi monstrabit vnio, cum ea ingrediens tergum, ibidem inuenies horam noctis quęsitam. Brachiolum quoque si sic serues immotum, filum vero aequidistanter demittas inter lineas horarum, tanget illud monstrabitque in medio tibi gradum amplitudinis ortiuae stellae, ad quam tamen scias stellas istas manubrio adiunctas nihil omnino conducere. MMON CONCLVSIO HVIVS QVARTAE PARTIS. Haec hactenus, verum puncta vmbrae tum rectae tum versae quid sibi velint, quoque illis modo vti debeas, satis iam supra in quadrante didicisti, cuius omnem vsum poteris huc quoque non inepte adcommodare, quo fit vt iis paucis Horometrum illud &satis descriptum &ad quemlibet vsum hubertim velimus esse demonstratum. AXX PARS ΔUΙ** 7 ATENIIIIINI