Latin
PROPOSITIO SEPTIMA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 42
Unproofread scanNot analysed yet
PARS LIBRI HVIVS QVINTA DE QVADRANTE RECTILINEAE, quem &ipsi iam recens inuenimus, atque ad vsum non earum tantum quae in Christianismo sunt regionum, sed &omnium penè totius mundi climatum applicauimus. PROPOSITIO PRIMA ¶Quadrantem hunc rectilinearum cum lineis suis in vniuersum explicare. Vadrans hic noster lineas 10. rectas ¶llelas habet, designantes horas communes Qante &post meridiem, incipiendo a tertia antemeridiana vsque ad nonam pomeridianam. Sed iuxta horam 12. adiuncti sunt gradus aliquot cum numeris suis diuisi a30. vsque in 60. ,qui eleuationes polares significant, scalam hanc meridiei appellare placuit, Centrum vero quadrantis E, &huic quidem proxime iunctae sunt literae LMN cum quadam pictura que tibi ostendit vt in eam formam lamina aliqua ibidem adfigatur, ex qua brachiola duo mobilia dependeant, quibus filum adnectatur in puncto P, in eo etiam vnionem conuenit adponere; qui inde volui facile queat.