Latin
PROPOSITIO QVARTA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO QVARTA ¶Ex sola manu, si nec calamorum nec virgultorum tibi sit copia, horam nocturnam coniicere. CIT aliquando, vt nec ex stramine calamum neque ex ligno queas habere virgultum, &tamen equo forte insidens cupias horam noctis cognoscere. Atqui non hic profiteor te hoc pacto rectam plane certamque posse colligere horam, est enim aliquid prodire tenus, si non datur vltra, satiusque erit aliquam vtcumque quam nullam omnino te horam internoscere. Manum itaque (si modo manum habes praesentem) tene, vt hic tibi ob oculos propositum vides, id vnum obseruans, vt pollicem cum minimo digito, qui sane lineam AG representant, in vna semper altitudine teneas, digitos caeteros quoque pro bona proportione disiungas, ita vt si a radice indicis quatruor lineas rectas per vltimos cuiusque digiti articulos extenderis, eadem tamen obseruata distantia, statim polum inter indicis &pollicis radicem intuere, &circumspice vtram stellarum CB, tibi tamen commodiorem videas. &cum manu similiter operare (vbi saltem &lineas imaginatus &stellamcontem platus fueris) sicut ante in quadrante circuli fecisti. Quod si vero dies seu Mensis tibi ex illa Circuli Aquarta (ad quam nunc manu vteris) ceciderit, maAnum verte vt prius in Quadrante &virgultis scu calamis fecisti. Intellectum illius haec adiuncta tibi figura praestabit maiorem. CONCLVSIO Haec iam hactenus in praesentiarum Lector humanissime praescripsisse sufficiat, &pulcherrimas quasdam horologiorum seu quadrantum longe vtilissimorum docuisse figuras, Sydem etiam nonnullorum ad horas nocturnas discernendas facientium cognitionem tibi ostendisse lepidissimam, quam ipse tibi sine vllo preceptore parare queas, Dimensionum quos variarum modos ostendissę non minus iucundos quam in omni commensuratione commodissimos, Quid vero vel Horometrum nostrum dicam, vel horologium illud naturale tibi commendem?