Latin
PROPOSITIO QVARTA
Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 49
Unproofread scanNot analysed yet
quod si Diogenes ipse videat, sane non sibi ab amplissimis illius contineret laudibus, qui aliquando puerum conspicatus concaua bibentem manu, cotylam suam pera productam abiecit, inclamans, Etiam natura poculum habet, at hic me puer vilitate superauit, Laudem . n. meretur vtique sub iniquissimo etiam iudice, vbi instrumentum horarium nec aliquod habere neque eo vti, si habeas, quodas, inuentum tamen consilium quo e sola manu atque digitis (praeter quos etiam Diogenes insanire subinde dicebat quamplurimos) horam noctis quancumque discernas. Haec itaque omnia instrumenta, quam hoc velut vno fasciculo connexa tibi Candide lector, humanissime, &,que nostra est in bonas artes benignitas, fauentissimę communicamus, ita a nobis gratus accipe, vt indies tamen speres maiora, hic namque nobis iam nunc animus est, vt quę semel mente concepimus (quam uis indies plura parturiamuns &excogitemus) vno iam porro partu aedamus, non commissuri, vt studiosos omnes diutius hac expectatione detineamus, modo gratum sit, si non omnibus at optimis saltem, quicquid nos sane et animo molimur fauentissimo &adfectu erga omnes bonos promptissimo paramus. Fieri non potuit, quin in aliquot locis non omnium tamen exemplarium quaedam committerentur errata, ea hic tibi lector paucis significare visum est. A2. linea secunda eruditiorum, lege eruditionis. Bz propositione 4. linea 9. tollant, lege colloca. B; Propo. 5. linea 1. immotum, le. immotam. Eadem propo. li. 12. pro eo ex lege ex eo. Ibidem pro colligeris lege collegeris. Ibidem propo. 6. li. 12. circumuertere le. circumuerti. Paulo post cogita le. cognita. Ca facie 2. tertiae le. tertij. C3Proposi. 9. li. 2. Zcalos le. voilos. C 4 Propo. 12. li. 17. illuc lege illud. Ibidem Propo. 13. linea II. deseruatam, lege obseruatam D 4 Propo:9. li: 3. potest, lege potes. EI. Propo: 13. li: 8. illis, lege illic Ibidem li: 26. scruturientem, lege scaturientem. FI. Propo: 2. li: 1. commemorm, lege commemorem. Ibidem Propo. 3. li: penult: tib lege tibi. G2 Propo: 1. li: 6. inuenisse vt videor, dele vt. Paulopost Carmine primo tandem, lege eadem. Ibidem Propo: 2. li: 2. 60. lege 6. G3 Propo3. li: 11. adiecti lege adieci. Ibidem li: 29. quacumque lege quamcumque. G3 Propo: 4. li: 7. quae sane lineam A G representat, lege qui sane linęam AG representant. Excusum Ingolstadii in officina Apiani die VI. Iuli As. M. D. XXXII. Constut. 5