Latin
1.14
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.14
Not analysed yet
SEPTIMA utilitas tribulationis est quod dilatat cor hominis ad receptionem gloriae et gratiae Dei. Quia [1001A] sicut malleus aurifabri dilatat aurum vel argentum frequenti percussione ad faciendum vas pretiosum; sic Deus fabricator totius creaturae ordinavit tribulationem ad cordis dilatationem, ad reponenda dona gratiae. De hac tribulatione dicit Psalmista: In tribulatione dilatasti cor meum [58 [1001] Psal. 4.] . Sustine ergo tribulationis ictus, quia quanto dilatatur cor tuum in plus sustinendo, tanto plura spiritualia dona in te reponet Deus. Considera quod quanto metallum est pretiosius, tanto est ductilius et magis obediens ictibus mallei; sic cor pretiosum et mite majorem habet in tribulatione patientiam. Et licet ictus mallei, tribulationis scilicet, te dure affligant, in hoc tamen consolare, quod Deus aurifaber tenet in manu sua malleum tribulationis, qui bene novit ictum suum [1001B] secundum possibilitatem recipientis materiae moderari. Noli ergo esse sicut metallum in massa, sine extensione, sicut sunt corda dura et indisciplinata, in quibus locum non invenit tribulatio vel disciplina. Similiter noli esse sicut sartago vetus, quae prae vetustate sub ictu frangitur, et pro una fractura veteri multas recipit novas; sic durum cor et impatiens in tribulatione auget damnum suum. Sustine ergo hilariter tribulationem cor tuum dilatantem. Ad hoc te invitat Sapiens dicens: Sustine sustentationes Dei, conjungendo te Deo; et sustine ut crescat in novissimo vita tua [59 [1001] Eccli. 2.] . Quasi diceret: Sustine patienter et libenter tribulationes hujus mundi pro Deo, qui pro te multa sustinuit; et redde ei vicem hujus servitii. Conjungere Deo et sustine; ac si diceret: [1001C] Sociare Deo, et quidquid tibi imposuerit sustine, et scito quia non ultra possibilitatem te onerabit. Unde Apostolus: Fidelis est Deus, qui non permittit vos tentari ultra id quod ferre potestis [60 [1001] I Cor. 10.] . Sustine ergo libenter modis praedictis, ut crescat in novissimis vita tua, quia per hoc vives in aeteruum in gloria.