Latin
1.13
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.13
Not analysed yet
SEXTA utilitas tribulationis est, quod datur ad solutionem debitorum quibus obligaris Deo, quae non [0999D] potes effugere; nec aliquid de debito auferre seu celare. Haec debita sunt poenae, quae debentur pro peccatis quae fecisti. Et licet pro peccatis mortalibus poena aeterna debeatur, per contritionem et confessionem illa poena aeterna mutatur in poenam temporalem, ita et poenae istae temporales per jejunia et tribulationes diminuuntur, et aliquando totaliter relaxantur, et maxime per tribulationes. Unde quidquid pro Deo sustineas, illud a Deo in solutionem tui debiti computatur. Et sicut dispensator regis quando reddit rationem de receptis sui domini, computat et jactat cum denariis plumbeis vel cupreis [1000A] recepta, et aliquando in fine eomputationis suae unus denarius plumbeus vel cupreus valet vel significat centum marcas auri vel argenti, qui in se est parvi valoris; sic tribulatio unius horae in praesenti cum patientia recepta, liberat a tribulatione inferni, quae est gravissima et est aeterna. Exemplum habetur in latrone qui a dextra Christi suspensus fuit, qui, cum tormentum crucis pro suis malis sustineret, et ad aliam poenam inferni esset obligatus, contritionem tamen habens de malis suis in illa hora convertit se ad Dominum, dicens: Memento mei dum veneris in regnum tuum; et statim ab omni delicto et debito absolutus est et liberatus; quia meruit audire illam vocem suavissimam: Amen dico tibi quia hodie mecum eris in paradiso [53 [0999] Luc. 23.] . Vae ei [1000B] qui in hac vita nihil solvit, sed peccatum super peccatum addit; de quo dicitur in Psalmo: Mutuabitur peccator, et non solvet [54 [0999] Psal. 36.] ! Vae ei qui de largis et prodigis expensis quae fecit, cogitur ad aequissimam computationem devenire! Talis enim, qui vixit semper sine computatione, meretur quod in inferno semper poenas solvat sine alicujus debiti relaxatione. Ibi flebunt multi mercatores, qui in praesenti rident, et gaudent de varietate solatiorum temporalium. Hoc significatum est in Apocalypsi [55 [0999] Cap. 18.] ,ubi dicitur: Mercatores terrae flebunt. Per mercatores terrae intelliguntur illi qui cogitationem suam et amorem suum posuerunt in terrenis, qui amare flebunt, quia mercaturam suam malam omnibus [1000C] Deus ostendit. Sed mercatores coeli ridebunt, cum videbunt quod gloriam paradisi pro modica tribulatione adepti sunt. Quod significatum est ubi dicitur: Est qui multum redimat modico pretio [56 [0999] Eccli. 20.] . Istud modicum pretium est sufferentia tribulationis vitae praesentis, quam Deus recipit pro magno debito. Quia secundum vulgare proverbium: 'De malo debitore recipitur fenum vel avena.' Et si forte in nullo debito tenearis pro mortali peccato seu veniali, a quo te liberet tribulatio, tamen praeservat te a contractione sive commissione delicti; quoniam secundum Gregorium: 'Multa sunt innocentia quae cito innocentiam suam perderent, nisi tribulationes ea praeservarent,' etc. Tunc ergo, o anima, quae te sentis obligari debitis, vel times solutionem [1000D] futuram, patienter sustine hujus mundi tribulationem; quandiu habes tempus tuum pro obligatione debitorum, in quibus Deo teneris solvere. Nam omnes tribulationes vitae praesentis tribulationi unius horae quae in futuro est, vix valent comparari. Similiter si omnes tribulationes mundi essent simul positae, non essent dignae ad adipiscendum paradisi gloriam, dicente Apostolo: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [57 [0999] Rom. 8.] .