Latin
1.3 to 1.4
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.3-4
Not analysed yet
SECUNDA utilitas tribulationis est, quod obstruit os diaboli, ne animam in tribulatione existentem alloqui audeat, eam tentando. Timet enim repelli et vinci. Quod figuratur in Job [1 [0991] Cap. 2.] ,ubi dicitur quod nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem [0991C] ejus esse vehementem. Loquitur ibi Scriptura de fictis amicis Job, qui significant daemones animam impugnantes, qui non audent animae tribulatae appropinquare, visa ejus gratia in tribulatione; timent enim a tali anima vinci. Sed nota quod diaboli tentatio non est homini periculosa vel nociva, nisi per sequentem responsionem, hoc est per delectationem et consensum: Sicut allocutio excommunicati non nocet tibi, nisi ei respondeas. Quod significatum est in Isaia [2 [0991] Cap. 37.] ,ubi dicitur quod Ezechias mandavit populo quod non responderent blasphemiis Rapsacis principis exercitus regis Assyriorum. Per Rapsacen intelligitur diabolus, et per ejus blasphemias significantur cogitationes malae [0991D] quas suggerit; sed non nocent, si non respondetur eis per delectationem vel consensum. Nam, quamvis pravae suggestiones et contumeliosa verba illata homini multum affligant cor ejus; tamen non nocent nec maculant id, quandiu eis non respondetur, ut dictum est; sed econtrario homini talia inferentes multum cruciantur, quando vident eos quos blasphemant nil penitus respondere. TERTIA utilitas tribulationis est, quod animam tribulatam purgat. Pro quo sciendum est quod sunt quinque species purgationis materialis. Prima est, purgatio corporis humani, quae fit dupliciter, [0992A] potione et minutione. Secunda est metallorum, ut igne purgatur aurum et lima ferrum. Tertia purgatio est arborum, quae fit amputatione ramorum vel fossatione surculorum. Quarta est granorum, quae fit per flagellum. Quinta purgatio est vindemiae vel vini, quae fit per torcular. Omnibus his modis purgat tribulatio. Primo igitur purgatur corpus humanum potione. Quando ergo tribulatio te apprehendet, cogita medicinam tibi missam a Domino, ad te purgandum a superfluo humore et inordinata affectione. Nam, sicut amara potione purgantur maii humores, sic per tribulationes purgantur animae mali mores. Quia secundum Gregorium: 'Mali mores sunt mali humores.' Suscipe igitur cum humilitate medicinam tibi a Domino missam, qui [0992B] est summus medicus cognoscens intimam complexionem cordis tui, quia scit quantum potes sustinere, et nihil tibi dabit nisi quod utile tibi fuerit. Bibit enim ipse Filius Dei mortis tribulationem, non pro sua, sed pro salute et purgatione tua. Unde dicitur: Bibite, amici mei, et inebriamini, charissimi [3 [0991] Cant. 5.] . Et de filiis Zebedaei dictum est: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum [4 [0991] Matth. 20.] ? Hic est potus salutaris, quem cum gratiarum actione recipiebat Dominus dicens: Calicem salutaris accipiam [5 [0991] Psal. 115.] . Et si propter amaritudinem tibi difficile videatur illum transglutire, invoca Dominum in auxilium, sicut dicit David; unde sequitur: Et nomen Domini invocabo [6 [0991] Ibid.] . Et nota quod, sicut medicina corporalis [0992C] non debet degustari, nec per linguam diu teneri, sed cito deglutiri, sic nec tribulatio debet a cursu rebellionis retardari; sed, sicut effectus medicinae aliquando impeditur non ex defectu sui, sed ex mala dispositione recipientis, sic effectus tribulationis impeditur ex mala dispositione duri cordis et animi pertinacitate rebellis. Sicut patet in Pharaone, qui quanto plus affligebatur, tanto durius cor ejus efficiebatur [7 [0991] Exod. 10.] . Unde dicit Salomon: Cor durum male habebit in novissimis [8 [0991] Eccli. 3.] .