Latin
1.5
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.5
Not analysed yet
Secundo, purgatur corpus humanum minutione, et hoc dupliciter, videlicet venae apertione et phlebotomia. Venae apertio confessioni comparatur, phlebotomia tribulationi. Et nota quod, sicut superfluus [0992D] sanguis corporalis venas et vesiculas cordis corrumpit, sic peccatum, quod in Scriptura vocatur sanguis, animam corrumpit et maculat. Vena per quam sanguis ipse ejicitur, scilicet peccatum, est os. Unde Proverbiorum Liber: Vena vitae est os justi [9 [0991] Prov. 10.] ; quia justus in principio est accusator sui [10 [0991] Prov. 18.] ,scilicet in confessione. Et nota quod, sicut in minutione debet homo emittere malum sanguinem et retinere bonum ad cordis sui nutrimentum, sic in confessione debet homo dicere peccata sua, ut ejiciantur, et bona quae fecerit, tacere, ne amittantur. Bona enim in confessione dicta amittuntur per jactantiam et vanam [0993A] gloriam. Ut patet in Pharisaeo, qui bona sua recitabat per jactantiam, dicens: Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo [11 [0993] Luc. 18.] . Sed publicanus non audebat oculos suos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori [12 [0993] Ibid.] . Et sequitur quod, descendit hic publicanus justificatus in domum suam [13 [0993] Ibid.] ,scilicet per humilem confessionem, ab illo, scilicet Pharisaeo, qui propter jactantiam in peccatis suis remansit. Peccata enim, quae in vera et humili confessione manifestantur, delentur. Unde Psalmista: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei [14 [0993] Psal. 31.] . Minutio vero phlebotomiae tribulationi comparatur. Quot enim tribulationes immittit Deus [0993B] cordi, tot ictus phlebotomiae dat ei ad purgationem ejus. Sed nota quod sicut ante purgationem et percussionem minutionis necesse est carnem calefieri, ad hoc ut ictus facilius sustineantur; sic cor humanum necesse est igne charitatis accendi, ad hoc ut de facili sustineat tribulationes. Unde dicit Augustinus [15 [0993] Serm. 10 De verbis Domini. ]: 'Omnia saeva et immania facilia et prope nulla facit amor.' In figura cujus descendit Spiritus sanctus super apostolos in linguis igneis [16 [0993] Act. 2.] . Ex quo a Deo roborati sunt, et post ejus receptionem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati [17 [0993] Act. 5.] ; qui ante receptionem ejus erant valde timidi. Sicut patuit in Petro, qui Dominum negavit [0993C] ad vocem unius provocantis ancillae [18 [0993] Matth. 26. ],qui tamen post receptionem Spiritus sancti passionem crucis pro Domino toleravit libenter.