Latin
1.7 to 1.8
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.7-8
Not analysed yet
Secundus modus purgationis est quomodo metalla purgantur, ut aurum igne et ferrum lima. Primo ergo tribulatio purgat animam et puram reddit, sicut ignis aurum. Unde dicit Augustinus: Quod flagellum grano et ignis auro, quod lima ferro, hoc facit tribulatio justo. Hoc est dicere, sicut ignis separat aurum ab aliis metallis, et a scoria purum reddit, sic tribulatio animam puram reddit. Unde de martyribus in Sapientia: Tanquam aurum in fornace probavit illos [19 [0993] Sap. 3.] . Hoc enim igne tribulationis probatus fuit Job [20 [0993] Cap. 23.] ,qui dicebat: Probavit me, sicut aurum quod per ignem transit. [0993D] Et nota quod inter omnia metalla aurum non pretiosius, et plumbum vilius; tamen aurum non probatur sine plumbo. Plumbum enim faeces auri secum trahit in fornace. Et boni, qui significantur per aurum, per malos qui significantur per plumbum, frequenter purgantur. Unde, si quaeratur, de quo deserviunt mali bonis; responderi potest, quod de eo quod deservit plumbum auro. Unde dicit Salomon [21 [0993] Prov. 11.] : Stultus serviet sapienti, scilicet ipsum purgando. Sic servivit Esau Jacob, eum scilicet persequendo, de quo dicitur, Major serviet minori [22 [0993] Gen. 25.] . [0994A] Secundo tribulatio purgat animam sicut lima ferrum, limando scilicet et clarificando. Sicut gladius qui nunquam exit de vagina sua, et cultellus qui nunquam scindit, contrahunt rubiginem; sic cor humanum sine exercitatione tribulationis contrahit rubiginem spiritualem. Unde Jeremias [23 [0993] Vulg. fertilis.] : Sterilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis [24 [0993] Jer. 48.] . Noli ergo conqueri, si Deus limet lima cor tuum ut fulgeat, et clarificetur, et gloriosum appareat, quia aliter non poteris Deum videre. Secundum illud Matthaei: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [25 [0993] Matth. 5.] . Tertius modus purgationis qui tribulationi competit, est putatio arborum. Sicut vitis quae fit putatione ramorum superfluorum, de quo dicit Christus: [0994B] Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus afferat [26 [0993] Joan. 15.] . Per vitem, cor humanum intelligitur, cujus humor ipsum faciens fructificare est amor. Unde quantum habet de amore, tantum habet de humore. Nam quantum humor defertur per ramos superfluos vitis vel alterius arboris, tanto minus fructificat vitis illa. Sic amor cordis quanto plus diffunditur per carnales amicos vel res temporales, tanto minus aptum est cor ejus ad fructificandum spiritualiter. Et si sapiens hortolanus putet et resecet ramos superfluos vitis vel alterius arboris, ad hoc quod vitis vel arbor magis fructificet, non est mirum si Deus, qui est cultor [0994C] humani cordis, secundum id Joannis: Pater meus agricola est [27 [0993] Ibid.] ,resecat superfluum amorem a corde tuo, scilicet parentes et amicos carnales, sarculo mortis, quod in manu sua tenet, vel bona temporalia, ad hoc quod amor cordis tui et desiderium proprios terminos suos non excedat. Quia ipse Dominus dicit: Ego quos amo, arguo et castigo [28 [0993] Apoc. 3.] . Et Apostolus: Flagellat autem, inquit, omnem filium quem recipit [29 [0993] Hebr. 12.] . Et totum hoc facit Deus, ne amor cordis tui a se elongetur, et ne diffundat se in rebus temporalibus, ubi multum oportet ponere, et inde consequi nullum bonum imo malum finem, secundum Gregorium, dicentem: 'Qui labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.'