Latin
1.9 to 1.10
Petrus Blesensis, Petri Blesensis de Duodecim Utilitatibus Tribulationis 1.9-10
Not analysed yet
Quartus modus purgationis qui tribulationi competit, [0994D] est purgatio granorum; quae fit per flagellum, ut granum exeat, et separetur a palea. Unde Augustinus, quod flagellum grano, ut supra; verbi gratia, sicut flagellum cogit granum exire de palea, sic tribulatio cogit cor humanum ab amore humano separari, quia mundus displicet cordi tribulato. Et ideo David sciens utilitatem flagelli tribulationie dicebat: Ecce ego in flagella paratus sum [30 [0993] Psal. 37.] ad sustinendum, ut cor meum purgetur. Unde dicit Augustinus: Noli conqueri de flagello tribulationis, si vis habere panem grandium, et reponi cupis in [0995A] coelo, ubi nonnisi purum granum reponetur. Sed, sicut contingit quod granum immaturum nec desiccatum ictu flagelli non excutitur a palea, sed magis inhaeret ei; sic cor habens humorem et affectionem carnalem flagello tribulationis nec separatur a mundo, sed magis inhaeret ei per amorem et delectationem, de quo tamen non recipit nisi tormentum et laborem: Homo enim natus est ad laborandum et avis ad volandum [31 [0995] Job. 5.] ,sicut dicitur: Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in eo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quoniam omne quod est in mundo [32 [0995] I Joan. 2.] ,etc. Quintus modus purgationis, qui competit tribulationi, est purgatio vini in torculari. Nam, sicut torcular premit racemos, ut pretiosus humor a faecibus [0995B] separetur; sic Deus ponit animam in torculari tribulationis, ut infirmitate corporis, vel persecutione, vel dolore de morte amicorum, seu damno bonorum temporalium; scilicet ut purget eam a faecibus malarum affectionum et peccatorum. Et ideo noli repellere torcular tribulationis, si vis reponi in cellario Christi, juxta illud: Introduxit me rex in cellam vinariam [33 [0995] Cant. 1.] . Unde dicit Augustinus quod martyres in praesenti vita ita pressi sunt, quod grossa materia corporum eorum remansit in torculari, et animae pretiosae sicut vinum pretiosum positum in cellario vitae aeternae. Noli ergo conqueri, si Deus in torculari tribulationis te reponat, cum ipse prius torcular calcaverit, sicut dicitur: Torcular calcavi [0995C] solus, et de gentibus non est vir mecum [34 [0995] Isa. 63 . Vir dicit, non mulier, quia omnes apostoli in passione sua, relicto eo, fugerunt; sed beata Maria virgo ab eo non recessit per infidelitatem, sed cum eo compassa est per compassionem. Unde promiserat ei Simeon dicens: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius [35 [0995] Luc. 2.] .