Latin
FVNDAMENTA H,ABEAT
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae, quia occultiores materias tractant, nec ita sensibus manifestas, Naturae potiores partes tribuendo ministrantes debita adhibent, Naturos negotium &curam omnem concedentes: ut agricultura. Nonullae medio modo se habent, utriusque beneficio, tam artis quàm Naturae negotium peragentes; ut uitrarij, aurifabri, metallicorum &mineralium separatores. Hippocrates certè Medicinam inter eas artes retulit, quae Naturae gubernationem &imperium concedunt. Dicebat enim, Naturas morborum medicatri ces, Medicum uerò ministrum. Alij pares dignitates, &interdum Medico priores tribuerę ausi sunt: sed laxa &ambigua ualde Medicinae significatione, de elementalibus &semine interno productis morbis, Hippocratem locutum fuisse non animaduertut. Et nos, cum de Medicina hîc loquimur non intelligimus, uenam secare, luxatos artus reponere, mortua amputare, hernicolos &calculosos sectione sanare: sed uitalibus &potentibus remedijs, morbos illos radicales, in corpore ex semine prognatos, auferre. De Chirurgicis administrationibus, iusta aegrotorum diaeta, exercitijs &similibus dicturi sumus, ubi ea attulerimus, quae Medico necessaria sunt. Mirabuntur hoc loco plurimi, nos in re tam facili horas consumere: scripsisse Galenum, Dioscoridem, Serapionem, Mesuen, copios è de materia medica, &medicinarum facultatibus: certas quoque classes constituisse, ex quibus remedia eruerentur, scilicet ex Herbis, Mineralibus &Animalibus.