Latin
FVNDAMENTA H,ABEAT
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hac facilitate contenti non sumus. Etenim non tam remedia, quàm uenena, hisce ordinibus contineri unusquisque mecum fatebitur: &tamen medicamenta remediaque à plurimis hactenus appellata sunt: perinde ac si ligna &lapides statuarum nomine insignirentur. Galenus posteaquam morbos ex intemperie introduxisset, simplici &cum materiae affluxu, symptomatum manifestis iniurijs animum adhibens, curationesque alteratione absolui docuisset,& humorii uitia, ex quibus morbi deriuantur, in copia, asperitate, uisciditate, tenuitate, crassitie, mollitie, cruditate, collocasset: his aduersa remedia, alteratis, calida, frigida, humida, sicca: causa rum uitijs, expurgantia, leuigantia, attenuantia, incidentia, relaxantia, constringentia, coquentia, compendioaè opposuit. Saporum deinde beneficio, applicatione &experientia, haec desiderata remediorum genes ra, in Herbis, Mincralibus &animalium partibus, inuenit: quamuis Empirioonum beneficio, non omnia calida promiscuè refrigeratis, adhibenda esse didicerit. Animaduertit quoque, ex fabultatum et actionum contrarietate, quae in multis simplicibus maniste deprehenditur, substantias dissimiles &saepe contrarijs proprietatibus insignitas, in re una simplicique contineri!