Latin
110
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Semen itaque, quale descripsimus, utero conceptum uel locis Generationi consentantis, uiuit. Vitalis enim Balsami, Mumiae, Sulphuris, &c. portionem obtinuit. Motu quoque manifesto uitae inditia ostendit. Contrahitur enim, &in globum cogitur, uitalique pulsu, quamuis exiguo ac tantulo semini propoltionato mouetur, alimentumque spirituosum attrahere incipit. Matrices interea contrahuntur, &amico fauore arctissimè semen complectuntur. Tum uerò Scientiae &Dona spirituum ordinatè explicantur: Elementa constituuntur ex alimentis consentanca, signaturis debitis ormata, ex quibus tria prima corpora, cordis, cęrebri, hepatis, uenarum, arteriarum, ossium, ligamentorum &coeterarum partium separantur. Non quia in Elementis tales iam contineantur partes uel partium portiones: non quòd ex ossibus, uenis, arterijs, neruis, ex corde, cerebro, hepate, Elementorum exordia profecta sint: neque quod in semine contineantur totidem spiritus ex similibus Parentum partibus deriuati: sed quia tot talesque Ecientiae, in Generationum Principijs &Mechanicis spiritibus latent. li enim ex ijsdem Elementis, cor, cerebrum, hepar, neruos, uenas, arterias, ossa, conformare nouerunt: quemadmodum ex eodem pane canis canina membra producit, homo humana; &caetera animalia similiter. Nec propte rea confundimus Patientium &Agentium consensum.