Latin
111
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Scimus, &ubique requirimus alimenta, Elementa, corporum Principia domestica. Sed hoc tueri consilium est, numerum, substantiam, situm, conformationem &signaturas omnes, non ex Materia, sed ex Efficiente proficisci In minimis &abiectissimis animalibus tanta Naturae mysteria: indies celebrari, quotusquisque non admiretur. Etenim totius Vniuersi creationem aemulantur; ex inuisibilibus propemodum Principijs, ui Scientiae innatae &Vocis, Ele mentorum familias primùm disponunt: mox trium Principiorum, tot, tam diuersas proprietates, officijs destinatis accommodatas separando, partes constituunt debitis figuris ornatas: idque oidinata proportione, definitis semporu spatijs. Asserunt nonnulli similares partes, ex seminis materia produci: ali uerò &augeri ex materno sanguine illabente Quibus iam saepe respondimus, negantes corporeara &nimis materiatam seminis naturam. Ipse dilippderates, &Aristoteles quoque, materiam illim seminis testam esse consitentur, &spiritibus moueri incipientibus, in membranas, putamina, &tegumenta cogi. Crassior enim est, quàm ut alimentum primum esse possit spiritibus. In prima siquidem compositione &genitali motione, Elementa sibi adsciscunt, &tria Prima, subtilissima, tenuissima, prope inuisibilia: ex quibus, progressu temporis, solidiora et magis corporea constituunt.