Latin
FVNDAMENTA H,ABEAT
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 12
Unproofread scanNot analysed yet
quamuiss leuissimè, quasi per iocum hoc negotium attigeritvisi quia saepe, ferè semper in simplicibus remedijs aduersubantur facultates quędam intentionibus conceptis, siue agendi potestate immodica, siue saporum &odorum insueta ingratitudinę, siuo facultatibus in contrarium tendentibus: mixtione &compositione, coacta obstacula sustulit: quae desiderabantur, adiunxit. Arabes, sacchari &mellis foecunditate, uniuersam remediorum amaritudinem, in mirabilem dulcedinem transformarunt. Correctiones quoque nouas uiolentium medicamentorum, scammoneam cytonijs, colo cynthidem lacte, helleborum radice raphani praeparantes, attulerunt. Et tamen symptomatum uiolentiam, uiriumque deiectionem deprehendentes (utcunque correctione uenenum abstulisse se arbitrabantur) Confortatiua &Cordialia magna necessitate adiunxerunt. Horum farragine, pyxidibus superba quasi uictoriae triumpho, uniuersa loca repleucrunt: rati, quod res erat, finem de operis absolitione &perfectione iudicare. Nec aliam medendi uium in scholis &nulis Principum nactenus receptam animaduerto. Quid enim alterius ex opulenta Naturae offiema peterent, qui morbos, morborumque genitores, excer nis illis qualitatibus &mortuis superficierum umbris, infelici errore ascribunt.