Latin
128
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 128
Unproofread scanNot analysed yet
Caliditates, frigiditates, humiditates, siccitates, sensibus occurrentes, multos deceperunt; ut his nudis qualitatibus, actionum &proprietatu causas attribuerent Ita Arastri [GR]sρίηοοι νωθροὶ, καρυβπρνκοὶ, κκλυτινὸὶ[/GR] ab Hippocrate dicuntur, non quia humidi &calidi: sed quia corpora eorum, proprietatibus Opiatis, Cicutarum, Solanorum, &c. instructa sunt. Antea enim diximus in fructibus coelestibus etiam Melissas, Cicutas, Papauera, Mandragoras, contineri. Formae sunt dissimiles: sed actionum proprietatumque conspiratio, apud Philosophos similitudinem conficit. Rursus Aquilonis propriaetates adiungit. [GR]ἐναὶ εερεὸν ἡ βέχος ράρνγγες. κοιλίλα κὰλαρασαιοσυρίαι φρικόδις ἐδνναι πλευρίων στηθίν: [/GR] Non quia frigidus &siccus: sed quia corpora Aquilonis proprietatibus berberizatis, acetosis, Acatiarum, imbuta sunt. Et quantumuis euanidi uidentur uenti, manent tamen ijs uestigia Donorum &diuinae Scientiae: quod proprietatibus hisce, &motuum certis progressio nibus demonstratur. Rursus stellae sunt pluuiarum, grandinum, niuis, fulgurum, tonitrui, serenitatis, turbinum, tempestatis &reliquorum Meteororum: in quibus uitalia Principia &Mechanici spiritus eorundem fundantur, suisque temporibus ad Generationem procedunt. Sunt enim certa tempora omnium Astrorum, in quibus ad maturitatem perueniunt &fructus emittunt. In Luna manifestum est.