Latin
129
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 129
Unproofread scanNot analysed yet
Singulis mensibus noua generatione fructus profert Parentum seminibus &impressionibus similes. Sic Pleiades, Hyades, Arcturus, Canis, Orion, sua habent Alenilunia &Interlunia. Quaedam bis in anno, orientia, scil. &occidentia efferuescentias habent &fructuum dispensationes. Quaedam semel, ut Zodiaci signa. Nonnulla saepius, ut &alia tardius. Quaedam repentinas habent efflorescentias, ut Martialia sydera omnia: quaedam uerò moderatas: alia tardas. Rursus, quaedam continuè efflorescunt: quaedam uerò certis Paroxysmorum repetitionibus. In his omnibus propemodum fructibus, quia saporum uel odorum manifesta discrimina non animaduertuntur, Elementorum proprietates magis repraesentantur, quàm trium Principiorum: idque ob salutem Animantium. Nam quae sydera proprietatibus pollent, Principiorumque naturam aemulantur, ubi efflorescunt ueloriuntur, morbos Epidemicos leuiores uel grauiores producunt. Horum pernitiem tarditate ortuum benigniorumque confluentia mitigauit Natura. Quamuis tales resolutiones ad nouarum generationum classes commodius referantur: de quibus in doctrina Transplantationum. De his plura habetis in libris Meteororum PARACELSI.