Latin
RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 151
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi generalem quoque Generationum omnium, &seminu naturam, quam antea ad mentem ipsius exposuimus, proposuit. Obscuritatem explicatione tollemus, locumque ascribemus, ob causas supradictas. Posteaquam ostendisset Hippocrates seminum progressionem ex Orco in Lucem, fluxumque Generationum &Corruptionum uniuersali doctrina declarasset, ad hominis descendit Naturam, inquiens: [GR]Τὰ δʼ ἄλλα πάντα κὶ ψυχῇ ἀνθρώπου ἡὶ σῶμα οκοῖον ἡψυχὴ δικκοσμέεται. [/GR] hoc est, Et alia omnia, &Anima hominis, corpus uerò Animae consentaneum fabricatur, &c. Principia illa uitalia, radicales Tincturas, Mechanicos spiritus, in quibus Scientia, uita &potestas uiget [GR]ψυχὺν[/GR] appellat, alibi ειρμὸν, ut in libro De carnibus, hîc saepè πύρ. Quales autem fuerint Scientiae &Dona; uitalium spirituum, Animae, calidi, ignis, &c. tales signaturas in corporibus exprimi, corporumque ornatum uniuersum in Anima contineri asserit. Ita Anima est Principium corporis organici: ab hac enim fluit corpus: huius uirtute Elementa, Principia, miscentur, augentur, ex spiritualibus in corporea mutantur, figuris, magnitudinibus, coloribus, &similibus picturis Animę consentaneis, hoc est, quae ad prędestinata officia, absoluenda operae pretium obtinent, uestiuntur, [GR]ὐσιρκό δ ει ἀνθρωπον, [GR]μέρια μερέων, ὅλα ὅλων, ἔχοντα σύγκρησιν πυρὸς καὶ ὕδατος τὰ μὲν ληψόμενα, τα δὲ διώσουτα, καὶ τὰ μὲν λαμβάνοντα πλεον ποιία. τὰ δὲ δί λοντα μεῖον. [/GR] &c.