Latin
RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 152
Unproofread scanNot analysed yet
Declarat alimentorum beneficio omnia suppeditari, partes partium, tota totorum, hoc est, &Elementis humanis, &corporum Principijs, fomenta idonea suppeditari. Alimenta enim quae ingrediuntur temperamentum, habent Tincturas &fructus Ignis &Aquae, ex quibus prima rudimenta seminum profluxere. Quid Ignem &Aquam appellet ex superioribus inquire. Patet Elementa, totorum conditionem habere: Principia uerò partium. Nisi enim alimentum tam Principiorum quàm Elementorum proprietates obtinuerit, sterile utique futurum est. His ita accedentibus &amica societate commixtis, quaedam, inquit, accipient, quaedam uerò dabunt: &quae accipient plus facient, quae uerò dabunt, minus, &c. Partes sane accipient &tota dabunt. In partibus enim, id est, in Principijs corporum, proprietates insunt &ualidiores Tincturae, quàm in totis, id est, in Elementis. Ideoque Elementa, partium fiunt nutrimenta. Ipsae quoque partes, aliae alijs sunt ualidiores, &à debilioribus alimentum trahunt. Sed quid est quod omnia haec moderatur, alimentorum attractiones, Mixtiones, partium dispensationes, consentaneorum conspirationes, dissentaneorum uerò expulsiones? [GR]φυσις ἀνθρώρων[/GR]. inquit: haec est illa quae hoc expellit, hoc attrahit, quae dat, quae accipit, [GR]καὶ τῷμὲν δίδωσι τοῦδε λαμβανει.