Latin
RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 161
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc pacto in minorem ordinem concedunt, &Scientiae suae prędestinationes relinquentes, faciunt quae non uolunt, &quę non sciunt. Ita enim in omnibus Transplantationibus euenire ostendimus: ut in Rhola, Mopstris, &similibus. Mixtionum harmonias musicis proportionibus hoc loco accommodauit, quia in his maximae uarietati concordia conciliatur: Natura uerò uarietate delectatur: &postea asserit quae plurimum diuersa sunt maximè concordare Hactenus prima Generationis exordia exposuimus, in quibus partes singulae ex alimento auctae, in conspicuam uarietatem desinunt. Quia uerò posthac alimento indigent copiosiore &solidiore, nec occultę uiae sufficiunt, membranis quoque, in quibus inuoluitur foetus, indies crassescentibus, canales formantur umbilicalos, radicibus proportion er espondentes: qui secundinę coniuncti, urnas omnes Scarterias ex utero in secundinam dispersas colligunt, spiritumque &sangunem foetui subministrant. Nomina membranarum, uasorum, alantoides amnios, [GR]χωριον[/GR], uel secundina, acetabula, &c. ociosum est recensere: Generationem &usum antea declarauimus. Vellem i alijs rebus principalioribus, causarumque rationem magis habentibus, tam foecundi fuissent nominum dispensatores, Antiqui: ita enim à nominum inuisa nouitate nos defendissent.