Latin
RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 162
Unproofread scanNot analysed yet
Quaesitum est à multis, quae partes primùm à Natura conformentur: Aristoteles cor primùm conformari ait, quòd uitae sit Principium &radix, caeterisque partibus motum, sensum ac nutrimentum suppeditet. Medici negant à corde uenas uel neruos oriri: sed tria uiscera principalia, cor, cerebrum, hepar, tanquam fundamenta caeterarum, primùm conformari aiunt, ab his deinceps, à corde quidem arterias, à cerebro spinalique medulla neruos, ab hepate uenas produci, magnarationum ac obseruationum mole contendunt. Vtrique ab Hippocrate &Veritate deficientes de lana caprina rixantur, quaestionibusque ociosis fatigantur. Non enim Generationis Mechanicam lithurgiam quam exposuimus animaduertunt, nec Scientiae potestatem, à qua omnia proficiseuntur, intelligunt: sed corporea partium rudimenta in semine fingunt, maximeque principalium uiscerum, quibus separatis &à calore coactis, membra tandem ostendant, quorum exordia obtinuerant. Hippocrates uerò in eodem libello, de Diaeta, ita pronuntiat: [GR]Αικηρίνεται δὲ τὰ μέλεα ἅμα πάντα αὶ ἄνξεται ἡὶ οὗτι πρότερορ ἐδερ ἕτερον ἑτέρου, ὑδύσερον τὰ δὲ μαθωρόσει, πρότερα ραίνεται τῶν ἵ. λασσόνωμτὺ δὲρ πρότοραγινόμονα.